Fundus monetarius internationalis

Sedes fundi, Vasingtoniae sita.
Civitates quae fundo monetario intersunt (colore viridi pictae).

Fundus monetarius internationalis[1][2] est organizatio ad res monetarias inter civitates contra pericula pecuniaria vel discrimina oeconomica ordinandas instituta.

Cum depressio oeconomica magna mundum turbabat, annis 1930, plures civitates conabantur rem oeconomicam confirmare: pecuniae devalorationes fecerunt, vectigala protectiva instituerunt, commercium externum prohibuerunt. Mense autem Iulii 1944, secundo bello mundano exeunte, legati e 45 civitatibus ad Bretton Woods, oppidum Novae Hantoniae, venerunt, qui compactum contra tales actiones facerent: ex hoc compacto provenit FMI.[3]

Hodie 188 civitates participes sunt fundi.

Sunt civitates, sicut Cuba, quae ex FMI derogaverunt, et Andorra, Monacum, Civitas Vaticana non sunt socii adhuc hodie.

Ac politica FMI more globalizatione et collocatione pecuniae quod homines pauperes et civitates provectibiles opprimet, saepe negatur a actoribus contra globalizationem. Etiam Iosephus E. Stiglitz hanc condamnat.

Rectores fundi

Nexus interni

Notae

  1. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum. Societas Litterarum Finnicarum, 2006.
  2. Anglice: International Monetary Fund, breviter IMF ; Germanice: Internationaler Währungsfonds, breviter IWF ; Francogallice: Fonds monétaire international, breviter FMI.
  3. Descriptio in situ officiali.

Bibliographia

  • de Beaufort Wijnholds, J. A. H. 2011. Fighting Financial Fires: An IMF Insider Account. Houndsmills: Palgrave Macmillan. ISBN 9780230292673.
  • Chwieroth, Jeffrey M. 2010. Capital Ideas: the IMF and the Rise of Financial Liberalization. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 9780691142319.
  • Copelovitch, Mark S. 2010. The International Monetary Fund in the Global Economy: Banks, Bonds, and Bailouts. Cantabridgiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521194334.
  • Moschella, Manuela. 2010. Governing Risk: the IMF and Global Financial Crises. Basingstoke: Palgrave Macmillan. ISBN 9780230236875.

Nexus externi

Rectores Fundi monetarii internationalis


Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!