Rodericus Rato
Nativitas:
18 Martii 1949;
MatritumPatria:
HispaniaNomen nativum:
Rodrigo de Rato y Figaredo
Familia
Genitores: Ramón Rato;
Coniunx: Ángeles Alarcó
Rodericus Rato, vulgo plene Rodrigo de Rato y Figaredo (natus Matriti die 18 Martii 1949) est argentarius internationalis et politicus Hispanus. Alumnus est universitatis Complutensis Matritensis (ubi recentius gradum doctoratus ascendit) et universitatis Californiensis apud Berkeleiam. Deputatus est apud congressum nationalem ab anno 1982. Sodalis factionis popularis, minister a rebus oeconomicis maruit a die 5 Maii 1996 ad 17 Aprilis 2004. Deinde rector factus est fundi monetarii internationalis, quod munus implevit a die 7 Iunii 2004 usque ad 1 Novembris 2007. Director postea fuit argentarii Hispanici novelli et instabilis Bankia a die 3 Decembris 2010 ad 9 Maii 2012. Die 23 Februarii 2017 propter peculatum in carcerem missus est.
Bibliographia
Rectores Fundi monetarii internationalis
Ministri oeconomiae Hispanici (1977–)