Sanctus Franciscus Salesius (Francogallice St François de Sales natus in Burg Sales in praesenti Sabaudiae cummune Thorens-Glières die 21 Augusti 1567; Lugduni die 28 Decembris 1622 mortuus), saeculi XVII Episcopus Catholicus Genavensis, sanctus et doctor Ecclesiae fuit. Magis eligens Christum sequi in clero quam voluntatem patris boni matrimonii audire, adiuvante Claudio de Granier, episcopo Genavensi, est ordinatus in sacerdotium anno 1593.
Anno 1536 Genava se ad fidem reformatam converterat et postea, Calvino duce, quasi ut reformatorum Roma facta erat, sedes episcopalis apud Annecium ("Annecy") ergo posita erat. Ibi strenue defendit et explicavit fidem Franciscus catholicam. Peregrinatus est Romam et Lutetiam Parisiorum ubi cognovit papam Clementem VIII atque regem Henricum IV.
Anno 1602, episcopo Granier mortuo, Franciscus est consecratus episcopus Genavensis. Per eius regnum in exilio, notus factus est predicator atque asceta, magnusque amicus pauperum.
Cum Sancta Ioanna Francisca de Chantal, Franciscus ordinem Visitationis fundavit 6 Iunii 1610. Ordo Salesianus Ioannis Bosco, e nomine eius est nominatus.
Mortuus est die 28 Decembris 1622.
Beatificatus 1661 a papa Alexandro VII, qui 1665 eum canonizavit. Anno 1877, doctor est promulgatus ecclesiae universalis a papa Pio IX.
Nexus interni