Flavius Aetius (natus circa annum 390 Durostori/Moesia Inferior, mortuus die 21 Septembris 454 Romae) dux militum ac vir publicus Imperii Romani Occidentalis erat.
Familia
Pater eius magister militum Flavius Gaudentius Scythicus fuit, mater e gente nobili Italicae nata erat. Ipse Aetius filiam Carpilionis comitis domesticorum in matrimonium duxit. Haec ei filium Carpilionem peperit. Postea viduam Bonifatii ducis militum duxit. Filium Gaudentium nominavit.
Cursus honorum
Aetius iuvenis ad protectores Protectores Domesticos accessit et tribunus praetorianus partis militaris factus est. Annis 405 - 408 obses apud Alaricum I regem Visigothorum erat. Deinde multos annos apud Hunnos obses fuit. Anno 423, postquam Honorius mortuus est, in occidente parte imperii Ioannes imperator proclamatus est et Aetius, ut auxilia Hunnorum peteret, missus est. Postquam Ioannes anno 425 victus et necatus est, Aetius cum magno numero Hunnorum in Italiam revertebat et contra Flavium Ardaburium Asparum ducem Theodosii II imperatoris Orientis certavit.
Magister militum per Gallias
Tum autem de pace convenit cum Aelia Galla Placidia matre novi imperatoris Valentiniani III et magister militum per Gallias una cum Flavio Felice nominatus est. Anno 427 in Galliam advenit et Theodoricum I regem Visigothorum vicit, qui tum Arelatem obsidebat. Anno 428 Francos sub Chlodione rege ad Rhenum vicit. Anno 430 eos iterum vicit et foedus pacis signavit. Eodem anno iurgio Flavium Felicem collegam atque eius uxorem necari iussit. Anno 430/431 in Raetia et Norico feliciter contra Iuthungos certavit et finem imperii redintegravit. Etiam anno 432 Francos vicit et consulatu honoratus est.
Bellum contra Bonfatium
Gallia Placidia potentiae Aetii timore vexata Bonifatium comitem Africae in Italiam vocavit, ut Aetio succederet. Sed is magistratum relinquere non voluit. Apud Ariminum cum Bonficatio pugna condendit, victus est, sed Bonifatius necatus est. Aetius autem ad Hunnos fugit.
Dux Occidentis
Anno 433 Hunnorum auxilio in Italiam revertebat et auctoritatem pristinam iterum adeptus est: Magister militum et die 5 Septembris 435 patricius nominatus est et quasi Occidentem partem Imperii rexit. Bis dehinc consulatum gessit. Praeterea Imperium iterum contra barbaros defendit: Anno 436 Burgundiones sub rege Gundahario vicit et eos in novas sedes transtulit. Cum Marcianus imperator Hunnis tributa solita negavisset, Attila eorum rex Galliam invasit. Sed Aetius eos anno 451 in Pugna Catalaunica vicit. Tamen anno sequente Hunni Italiam invaserunt et non prius quam Attila mortuo se recesserunt.
Neces Aetii
Vis magistri militum nunc maxima erat et erant, qui putarent Aetium ipsum imperatorem fieri velle. Itaque Valentinianus III imperator eum die 21 Septembris 454 in senatu orationem habentem sua manu necavit[1].
Notae