Gundaharius (rex Burgundionum)

Gundaharius Haganoni mandat ut gazam in Rhenum demittat (pinxit Petrus von Cornelius, 1859)
Gundaharius in fovea serpentium pedibus psalterio canens, portá sinistrá ecclesiae Hylestad insculptus

Gundaharius sive Gundicharius fuit rex Burgundionum ab anno 411 aut iam prius usque ad mortem anno 436 aut 437, cum ab Hunnis profligatus et magna cum parte populi sui caesus est. Posterioribus saeculis unus e maximis heroibus mythologiae Germanicae factus est. In traditione Theodisca Guntharius et Gunther, Nordica Gunnarr vel Gunnar, et Anglosaxonica Gūðhere appellatur.

Historia

De Gundaharii vita pauca certe novimus, quippe qui ter tantum in saeculi 5 scriptis nominatim memoretur. In Burgundionum Lege Gundaharius numeratur inter eos qui ante Gundobadum regem regnaverunt, post Gibicam, Gundomarem et Gislaharium. Duo horum nominum e fabulis quoque novimus: Gibica haud alius esse videtur ac Gibicho / Gibeche / Gjúki qui in variis fabulis Gundaharii pater habetur, et Gislahario Gîselher / Gislher comparari potest qui in Nibelungorum carmine et Theoderici fabula Gundaharii frater minimus et regni consors dicitur.[1] In eisdem fabulis frater medius et ille regni particeps, Gêrnôt nomine, memoratur,[1] qui – etsi nomen mutavit – Gundomaris memoriam conservasse videtur. His rebus adductis conicere possumus Gibicam Gundomaris Gislaharii et Gundaharii patrem fuisse, cui mortuo omnes tres filii more prisco Germanico pariter successerunt.

Mythologia Germanica

Fontes

Fontes historici fere contemporanei
Si quos apud regiae memoriae auctores nostros - id est Gibicam, Gundomarem, Gislaharium, Gundaharium, patrem quoque nostrum et patruum - liberos liberasve fuisse constiterit, in eadem libertate permaneant.
  • Hieronymus (ca. 346 - 420), Chronica 247a, ad annum 373:
Burgundionum LXXX ferme milia, quod numquam antea, ad Rhenum descenderunt.
Burgundionum quoque novorum hostium novum nomen, qui plus quam octaginta milia, ut ferunt, armatorum ripae Rheni fluminis insederunt.
ὅτι Ἰοβῖνος ἐν Μουνδιακῷ τῆς ἑτέρας Γερμανίας κατὰ σπουδὴν Γώαρ τοῦ Ἀλανοῦ καὶ Γυντιαρίου, ὃς φύλαρχος ἐχρημάτιζε τῶν Βουργουντιόνων, τύραννος ἀπηγορεύθη. (Quod Iovinus Mundiaci, Germaniae secundae in urbe, Goare Alano et Gyntiario, qui dux Burgundionum habebatur, faventibus tyrannus proclamatus est.)
Vixdum quartus obsidionis Constantinus mensis agebatur, cum repente ex ulteriore Gallia nuntii veniunt, Iovinum adsumpisse ornatus regios et cum Burgundionibus, Alamannis, Francis, Alanis omnique exercitu inminere obsedentibus.
  • Prosper Tiro (390-455), Epitoma chronicôn 740, ad annum 413:
Burgundiones partem Galliae propinquam Rheno obtinuerunt.
  • Ibid. 745, ad annum 435:
Eodem tempore Gundicharium Burgundionum regem intra Gallias habitantem Aëtius bello obtrivit pacemque ei supplicanti dedit, qua non diu potitus est, siquidem illum Chuni cum populo suo ab stirpe deleverint.
Bellum contra Burgundionum gentem memorabile exarsit, quo universa paene gens cum rege per Aëtium deleta.
  • Hydatius (400-469), Chronicôn, ad annum 436:
Burgundiones, qui rebellaverant, a Romanis duce Aëtio debellantur.
  • Ibid. ad annum 437:
Narbona obsidione liberatur Aëtio duce et magistro militum, Burgundionum caesa viginti milia.
ob Italiae securitatem, / quam procul, domitis gentib(us) peremptisque / [B]urgundionib(us) et Gotis oppressis, vincendo praestit(it).
Aetium interea, Scythico quia saepe duello est / edoctus, sequeris ; qui, quamquam celsus in armis, / nil sine te gessit, cum plurima tute sine illo. / nam post Iuthungos et Norica bella subacto / victor Vindelico Belgam, Burgundio quem trux / presserat, absolvit iunctus tibi.
Sapaudia Burgundionum reliquiis datur cum indigenis dividenda.
Fontes historici posterioris aetatis
Attila itaque primo impetu, mox ut Gallias introgressus est, Gundicarium Burgundionum regem sibi occurrentem protriuit.
  • id. Gesta episcoporum Mettensium (scribens de rebus anno 451 gestis):
Eo igitur tempore [...] Attila rex Hunnorum, omnibus beluis crudelior, habens multas barbaras nationes suo subiectas dominio, postquam Gundicarium Burgundionum regem sibi occurrentem protriverat, ad universas deprimendas Gallias suae saevitiae relaxavit habenas.
Fontes mythologici

Notae

  1. 1.0 1.1 Nib. carm. 1.4: "Ir pflâgen drîe künege edel unde rîch / Gunther unde Gêrnôt, die recken lobelîch, / und Gîselher der junge, ein ûzerwelter degen; diu frouwe war ir swester, die fürsten hetens in ir pflegen." ("Eam tres reges curabant, nobiles et divites, Gunther et Gêrnôt, heroes laudabiles, et Gîselher iuvenis, heros electus; femina soror fuit eorum - eam reges illi curare debebant.")
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!