Aelia Galla Placidia
Aelia Galla Placidia fuit principissa romana, filia imperatoris Theodosii I et secundae uxoris eius Gallae (374-394). Praeclarum est adhuc hodie mausoleum, quod Ravennae aedificare fecit.
Vita
Galla Placidia uxor ducta est ab Ataulpho rege Visigothorum, nec bene scitur ubi: aut in Gallia (anno 414), aut, sicut apud Iordanem legitur, in urbe Foro Livii (anno 411)[1]. Anno 416, post mortem Ataulphi, Romam revertebat et Flavio Constantio, qui postea imperavit, nubere coacta est. Liberi eorum Valentinianus III imperator et Iusta Grata Honoria erant.
Nexus externi
Notae