Daniel Albertus Wyttenbachius (Natus Bernae 1746 - Mortuus Oegstgeest [1] 1820 ) fuit philologus Helveticus.
Erat ipse filius professoris cuiusdam apud Universitatem Bernensem. Discipulus fuit Ruhnkenii et Valckenarii; tum docuit litteras apud collegium Remonstrantium Amstelodami, posteaque philosophiam apud Athenaeum Illustre (eadem in civitate). Anno 1825 Lutetiam abivit, ubi cognovit Larcher, Saintes-Croix et Villoisonium[2]. Anno 1799 factus est professor graecarum litterarum et bibliothecarius Lugduni Batavorum.
Inter opera quae edidit numerantur:
Ab anno 1777 usque ad annum 1807, Ruhnkenio et aliis viris eruditis adiuvantibus, edidit Biblitohecam criticam, quae magni momenti fuit ad philologiam propagandam et augendam in Germaniam . Wyttenbachius erudivit philologos insignes inter quos Lennep, Creuzerum, necnon Van Heusde.