Fundatores locum monasterii in valle Senonae fluminis inter urbes Grueriam et Friburgum prope Castellum Glanae eligerunt. Nomen loci Alta Ripa a despectu in magnam rupem super litus fluminis formatum est. Anno 2001 urbs adiacens e fusione antiquorum vicorum condita etiam nomen Alta Ripa recepit.
Historia
Dominus Guillelmus Glanae dynastiae eius ultimus, vassallus comitisBurgundiae[1], ad fundationem monasterii nonnulla bona dedit in circumiecto Grueriense. Monachi ex abbatia Claro Loco apud Vesulum emissi novum monasterium construere inciperunt. Die 25 februarii 1138 episcopus Lausannae primam conventus ecclesiam inauguravit comite Rodolpho Grueriae solum anno 1162 concessionem ipsae fundationis faciente. DuxZeringiae rector imperialis partis Burgundiae inter Iuram et Alpes sitae advocatiam monasterii gessit sicut in charta ca. annum 1165 scripta dixit: domum de Altaripa … in nostram tuitionem recepimus.
1185 conventus Altaripae loco Capella apud Turicum novam abbatiam filialem condidit.
Anno 1939 monachi ex monasterio Mehrerau noviter Altaeripae vitam religiosam inciperunt.
Domanium monasterii
Historia bonorum domanialium abbatiae in Libro donationum Altaeripae (hodie servato in Bibliotheca rerum culturarum PrussiaeBerolini) a saeculo 12 inscripta est.[2] Guillelmus Glanae conditor ad fundum monasterii etiam vineam loco Fabricia Sancti Saphorini prope Viviscum pagi Valdensis ad litus lacus Lemani sitam dedit.[3] Aliae gentes nobiles pagi Friburgi casas, terras agricolas, silvas et cetera cederunt, praecipue curae defunctorum (anno 1174: sepultura in cemiterio Alteripe[4]) et commemorationis in ecclesia abbatiae causa.[5][6] In montibus Grueriae monachos etiam alpes ad pecum alendum et caseum fabricandum[7] (quod sit origo casei Grueriae) tenerunt[8] exempli donationis gratia a domino Rudolpho Arcunciaci ca. annum 1145 factae qui alpem in montibus ad orientem Altaeripae apud Lacum Nigrem reliquit: dedit ecclesiae Alteripe quicquid habebat in alpibus … et pasturam et usimentum in aliis alpibus …. Hi sunt termini qui dividunt alpes ….[9][10]
Aedificia
Ecclesia architectura romanica annis 1150 ad 1160 sub abbate Petro Rich more Cisterciensium sine magna turri constructa longitudinem 49 metrorum habet.[11] Prima pars lapide tofaceo (ex tuffaria nota prope monasterium), sed pars occidentalis lapide harenario consistit.[12]
Ca. annum 1250 murus extraneus ad occidentem cum magna porta stilo gotico, chorus medio in saeculo 14, domus conventualis saeculo 18 vero ab architecto Francisco Beer reconstructi sunt.
Apparatus artium
In columnis basilicae capitella ornata, fenestris chori vitra colorata saeculi 14, concameratione opera sculpta, muris ecclesiae imagines pictas saeculo 15, claustro monumenta totius monasterii historiae inveniuntur.
Vitra figurata in choro sub abbate Petro Rich facta (sicut dicit necrologium monasterii sub die 15 Maii 1327: Hic curavit fieri fenestras retro majus altare) inter monumenta vitrearum Helvetica maximi momenti saeculi 14 numerantur.[13] Imagines vitam Iesu Christi, picturas apostolorum et alia monstrant. Partes vitrearum saeculo 19 ad commercium operum artis donatae hodie in museorum Turegi, Londinii, Holmiae et Monaci collectionibus servantur.[14]
Monumenta funeralia
Inter epitaphia Altaripensia inscriptio tumbae fundatoris mortui anno 1142 eminet quae non conservata sed cura historiographi Francisci Guillimann nota est[15]:
ANNO . INCARNATIONIS . DOMINICAE . MILLESIMO . CENTESIMO . QVADRAGESIMO . SECVNDO . TERTIO : IDVS . FEBRVARII . OBIIT . GVLIELMVS . DE . GLANA . QVI . FVIT . FVNDATOR . DOMVS . HVIVS .
↑Vide: Corpus Inscriptionum Medii Aevi Helvetiae. Die frühchristlichen und mittelalterlichen Inschriften der Schweiz, tomus 2: Christophorus Jörg: Die Inschriften der Kantone Freiburg, Genf, Jura, Neuenburg und Waadt (Friburgi 1984), nr. 73. – Vide etiam: Franciscus Guillimann: De rebus Helvetiorum sive antiquitatis libri quinque (Aventicum 1598), pag. 283.