Quae sit origo claustri non satis liquet. Sunt qui credant claustrum e narthice ecclesiarum antiquarum exstitisse, alii atriavillarum, quae monasteria factae sunt, in claustra mutata esse arbitrantur, pars forma areae monasteriorum Syriacorum exemplari fuisse, pars formam claustri nono saeculo per renovationem vitae monasticae a Benedicto Annienensi perfectam inventam esse suspicatur.
Prima adumbratio claustri in ichnographia monasterii, quae in bibliotheca Sangallensi asservatur, invenitur. Sub annum 820 delineata esse putatur.
Claustrum etiam paradisus appellatur, quod spectat ad narrationem biblicam de paradiso (Gen 2) et de Hierosolymis caelestibus (Apc 20).