Albicastrensis
Albicastrensis[1] (Lusitane Distrito de Castelo Branco) ab anno 1834 est pagus Portugalliae. Caput est urbs Albicastrum. Ad veterem provinciam Ripae Inferioris (in Meridionali Ripae Interioris dimidio) pertinet. Septemtrione districtui Custodiae, Oriente Hispaniae, Meridie Hispaniae et disctrictibus Portus Alacris Scalabisque Occidente districtibus Colliponis Aeminiique finitimus est. 6675 km² latus est (quartus maximus inter Lusitanos districtus), et anno 2011 196 224 incolarum habebat.
Subdivisiones
Districtus Albicastrensis subdividitur in undecim communia sive municipia, quae sunt:
In praesente praecipua reipublicae divisione, districtus in Media Regione inseritur, et in subregiones tres dividitur, e quibus una ad districtum Scalabis pertinet. Hae subdivisiones sunt: Ripa Interior Meridionalis, Cova Ripae et Pinetum Interius Meridionale (Lusitane: Beira Interior Sul, Cova da Beira et Pinhal Interior Sul, respective). Summatim:
Physica geographia
In districtu Albicastrensi tres fundamentales structurae praevalent: vallis Tagi regio, Meridie, quae vasta regio moderate (inter 200 et 400 m) alta et cum paucis orographicis iniquitatibus est. Septemtrione, e Boreoriente in Austroccidentem secunda regio, valde iniquior, montes Albelli, Moradalis, Garduniae (1227 m altae) et montis Malcatae (Lusitane: Alvelos, Muradal, Gardunha et Malcata, respective), quae iam praecipua per districtus Custodiae patet comprehendens, patet.? Huius areae Boreoccidente Cova Ripae ad fluminis Ozecari[2] (Lusitane: Zêzere) et accessionum quarumdam vallem respondet.? Occidentalis districtus regio Ozecari vallem etiam comitatur, usque ad Albelli altitudines descendens. Pertinet etiam ad districtum maxima Austrorientalis lateris pars in Herminio Monte (Lusitane: Serra da Estrela).
Cum districtu omnino in hydrographico fluminis Tagi sinu inserto, praecipua flumina, Tago ipso excepto, huius fluminis accessiones aut accessionum accessiones sunt. Nimirum excellunt Ozecari et suae accessiones, praesertim Paulus, Mamona et Rivus Sartaginensis (Lusitane: Paul, Meimoa et ribeira da Sertã, respective). Alia ponderis flumina Ocreza, Ponsul et Ergastulum (Lusitane: Ocreza, Ponsul et Erges, proprie), quod ultimum limes praeter amplius 40 km prodest sunt.? Omnia haec flumina plus minus in eandem directionem, e Boreoriente in Austroccidentem fluunt, excepto Ergasterio, qui praecipue e Septemtrione in Meridiem currit.
De eo, quod ad orographiam attinet, maximae altitudines in Herminio Monte (Lusitane: Serra da Estrela), disrictus finibus finitimae et maximae Lusitanae continentis altitudini (1993 m) proximae, sitae sunt. Etiam districtus finibus aliae magnae altitudines sitae sunt: altissimus Montis Accipitris (Lusice: serra do Açor, 1418 m) locus districtu Aeminii finitimus et secundus altissimus montis Malcatae locus (1072 m) districtu Custodiae finitimus est, valde proximus Hispaniae. Adhuc districtus intestinis, altissimi loci culmina Garduniae (1227 m), Albelli (1 084 m) et Moradalis (912 m) sunt.
Licet moles Castelli Hirci (Lusice: Castelo do Bode) ipsa extra Albicastrenses fines sit, tamen aestuarium maxima repressa districtus extensio est, quamvis aliae variae moles in Ozecaro (Moles Balteanae et Moles Caprilis Lusice; Barragem da Bouçã e Barragem do Cabril, respective), in Tago (Moles Fratelensis, Lusice: Barragem de Fratel, in Lusico cursu et Lacus Cessi, Hispanice: Embalse de Cedillo, in internationali Tago) et in aliis fluminibus et rivis (Moles Corgarum, Lusitane: Barragem de Corgas, in rivo Isnae, Lusitane: Isna, Moles Piscensis, Lusitane: Barragem do Pisco, in rivo Ramoso, Ramalhoso, Moles Mamonae in rivo Mamonae, Moles Marescalci Carmona, Lusitane: Barragem Marechal Carmona, et Moles Pinnae Garcia, Lusitane: Barragem de Penha garcia, in Ponsule et Moles Toulicae, Lusitane: Barragem da Toulica, in rivo Aravilis) sint.
Patrimonium
Ab Instituto Lusitano Patrimonii Architectonici homologatum aedificatum patrimonium Provinciae Novae non est.
Ab Instituto Lusitano Patrimonii Architectonici homologatum aedificatum patrimonium Villae Regis non est.
Notae