In Germania, ecclesiae et aliae communitates religiosae et cosmotheoreticae quae statum publicum obtinuerunt hoc vectigal exigere possunt (sed ei obligatae non sunt). Iudaeivectigal cultuale (Kultussteuer) dicunt. Homines sodales fiunt in ecclesiis Christianisbaptismo vel actu conversionis vel actu redintegrationis post decessionem, in communitatibus Iudaeis cosmotheoreticisque generaliter actu inscriptionis. Decessio declaratione apud magistratum publicum fit (in nonnullis terris foederalibus officium scriptorium tribunalis, in aliis magistratum communis, modo Bremae apud magistratum ecclesiasticum).
Magistratus communis statum sodalis hominum sciunt et officio fiscali nuntiant. Officium fiscale deinde vectigal una cum tributis ad civitatem exigit. Homines qui sodales communitatis status publici non sunt vectigal ecclesiasticum cultualeve non solvunt.
Notae
↑De nomine vide Latein-Deutsch und Deutsch-Latein: Handlexicon (p. 424 apud Google Books)
↑Hodie chartae fiscales non iam scriptae sed data in collectione datorum informatica conservata sunt.