Tribus est divisio populi Romani antiqui : tributim enim cives Romani a censoribus censebantur ut tributum penderent[1], tributim dilectus exercituum fiebant, tributim denique suffragia ferebant in comitiis tributis. Initio, ut nomen ipsum indicare videtur[2], tribus tres fuere. Paulatim vero usque ad tertium saeculum a.C.n. numerus earum crevit. Tunc temporis triginta quinque fuerunt nec plures postea factae sunt : quattuor tribubus urbanis opponebantur una et triginta tribus rusticae. Cives, qui in provinciis vel coloniis vitam agebant, et ipsi in unam ex his tribubus inscribebantur, ita ut novi cives, sive liberti sive peregrini civitate donati.
Historia
Regum aetate
Historici Romani tradiderunt primas tribus Romae ethnicas fuisse ac statim a primo rege Romulo institutas[3] : Titienses erant comites Sabini regis Titi Tatii, Ramnenses vel RamnesLatini Romuli, LuceresEtrusci regis Lucumonis, qui socii Romuli in primo bello Sabino fuerant et in monte Caelio consederunt. Omnis tribus in decem curias dividebatur quae et ipsae plures gentes consociabant. Nonnulli historici moderni censuerunt tria praedicta nomina Etrusca[4] esse nec Romae tribus fuisse ante reges Etruscos. Nihilominus divisio in tribus gentium Italicarum communis fuisse videtur et Umbrice tribus trifu dicitur, quod verbum antiquum, non mutuatum, sonat.
Cum reges Etrusci exercitum potentiorem facere vellent, plebem in civitatem recipere decreverunt, plures ut tributum penderent atque milites fierent. Itaque Servius Tullius (hoc nomen litteris traditum est) quattuor tribus urbanas creasse secundum locum habitationis Quiritium dicitur : Suburanam (vel Succusanam), Palatinam, Esquilinam, Collinam[5] . Fortasse tres posteriores sunt tribus Romuleae, mutato nomine in Latinum, Suburana addita ubi plebs frequentissima erat. Nomina Latina in locum Etruscorum a rege Etrusco imposita vix credi potest : fortasse recentiora sunt.
Consulum aetate
Ineunte republica consulum circa 495 a.C.n.[6], si Tito Livio credimus, septemdecim tribus rusticae additae sunt : in agris enim circa Urbem patricii et duces maiorum gentium terras possidebant et magnas domos cum clientibus suis incolebant. Et comitia tributa tunc creata quae per tribum suffragia ponebant (una tribus = unum suffragium), ubi minores magistratus sine imperio (e.g. tribuni, aediles, quaestores ...) eligebantur necnon leges ferebantur. Ita patricii plebem urbanam facile superabant eo magis quod mox omnes libertos, ubicumque habitabant, in tribus urbanas inscripserunt[7]. Unde certamina per plura saecula duraverunt. Post legem Plautiam Papiriam (89 a.C.n.) quoque magnum certamen ortum est inter Sullanos et Optimates ex una parte, Marianos et populares ex altera, quot et quibus in tribubus novi cives Italici versarentur : multum enim haec res ad praepotentiam in tributis comitiis et conciliis plebis referebat. Itaque Cinna consul postquam anno 87 a.C.n. rerum potitus est in omnes tribus novos cives distribui iussit ita ut in comitiis illorum sufragio praepolleret[8]. Contra victor Sylla priorem statum rerum restituit.
Circa 240 a.C.n.[9] ad numerum triginta quinque tribuum perventum est. Numerus earum semper impar fuit ne, suffragiis duarum sententiarum ex aequo repertis, nihil decerni liceret haereretque actio publica. Unicuique tribui tribunus aerarii praeerat. Qui eiusdem tribus erant tribules vel tribuli dicebantur. Censores civem quendam in aliam tribum transferre poterant vel etiam ob magnam indignitatem tribu movere : qui tribu motus erat "aerarius" dicebatur nec cum tribulibus suis tributum, sed singillatim capitationem aerario pendebat[10].
Imperatorum aetate
Tribubus paulatim novae divisiones successerunt, in primis regiones Italiae Augustae.
Praeterea Tiberiuscomitia abolevit[11]. Itaque tribus praecipue insigne manifestum civitatis Romanae per omne imperium remansit. Post vero constitutionem Antoninianam (212) quae omnibus hominibus liberis (nisi dediticiis) imperium Romanum incolentibus civitatem dedit, tribus nulli usui fuerunt atque mox obsolescunt.
Iam mirum fuit tam diu durasse, finibus imperii Romani prolatis, tribus quae agrum Romanum quinti et quarti saeculi a.C.n. dividebant.
Nihilominus in Urbe primo saeculo tribus remansere instar collegiorum, quae iure agere et hereditates accipere poterant[12], agros proprios ad sepulturam possidebant ac praecipue per curatores tribuum (qui tribunis aerarii successerant atque tribubus praeerant) frumentationes gratuitas et annonam plebi urbanae dividebant[13].
Conspectus notarum in titulis.
A medio secundo saeculo a.C.n. circiter tribus pars designationis omnis civis Romani erat : itaque in inscriptionibus per primas litteras inter filiationem et cognomen notari solet. Sic enim homines cives Romanos esse sese testabantur.
Secundum Ross Taylor talis erat verus ordo[24] tribuum in censu apud censorem et in comitiis tributis (geographicus, non alphabeticus). Tribus ad cives tantum, id est ad viros pertinebant : nihilominus nonnullae feminae in provinciis (perraro quidem!), tribum aliquam nomini suo adiunxerunt. Et imperatorum aetate filii tribum paternam, tamquam hereditatem, accipere solebant, ubicumque habitarent.
Exempli gratia M STLACCIVS C F COL CORANVS legitur Marcus Stlaccius Caii filius e Collina tribu Coranus[25]. Item L VOLVSENO L F CLV CLEMENTI legitur Lucio Voluseno Lucii filio e tribu Clustumena Clementi[26] etc.
Fontes
Cicero, libro secundo de Republica, capitulo octavo
Titus Livius libro primo Ab Urbe condita, capite 43 necnon II,21 VI,5 VII,15 VIII,17 IX,20 X,9 XXIX,37. Periocha XIX.
Varro libro quinto de Lingua latina capitulis 45-55 et 81 et 181.
[A tribu abducta sunt tribunus, tribunal, tribuere, tributum, tribulis... De quo vide etiam Ernout/MeilletDictionnaire étymologique de la langue latine.]
↑Velleius Paterculus II.20 : cum ita civitas Italiae data esset, ut in octo tribus contribuerentur novi cives ne potentia eorum et multitudo veterum civium dignitatem frangeret plusque possent recepti in beneficium quam auctores benefici, Cinna in omnibus tribubus eos se distributurum pollicitus est: quo nomine ingentem totius Italiae frequentiam in urbem acciverat.