Pax Regis quae etiam Pax Antalcidae dicta est et bellum Corinthium finivit : omnes civitates Graecae in Asia Minore sitae Artaxerxae, Persarum regi, traditae sunt. Ceteris tam parvis quam magnis libertas reddita est. Etsi Lacedaemonii damnis hostium laetati sunt (ArgiviCorinthum, ThebaniBoeotiam amiserant), Artaxerxes verus et solus victor huius belli fuit.