Cloaca Maxima (cloaca ex cluere, quod est purgare[1]) sordes Romae in Tiberim auferebat.
Circa annum 150 a.U.c. (vel annum 600 a.C.n.), Lucius Tarquinius Priscus, rex Romae quintus, ut tradunt, eam fabricari iussit. Initio fossa aperta aquae dulcis fuisse videtur, quae rivos collium adiacentium (Esquilini, Viminalis, Quirinalis) per agrum inter Capitolium et Palatium planam nomine Velabrum ad Tiberim ducebat. Cum ea in regione postea Forum Romanum necnon multa alia aedificia exstiterint, Cloacam Maximam sensim obtectam esse constat fontibus de tempore operis dissentientibus. Aquaeductus, qui aquam continenter praebebant, cloacam expediebant.
Latitudine cloaca usque ad 3 metra, altitudine usque ad 4 metra explet. Fornix Cloacae Maximae etiam hodie spectari potest prope pontem Aemilium (hodie: ponte Rotto).
Cloaca Maxima per totum spatium imperii Romani bene curata et frequenter refecta esse videtur, ut archaeologi cognoverunt. Saeculo vicensimo ineunte antiquae cloacae partes, quae exstant, cum cloacis modernis coniunctae sunt, quo inundationesFori Romani prohibeantur.[2]
Venus Cloacina a Romanis ut dea systematis cloacarum colebatur, qua de causa ei sacellum in Foro Romano positum est.
Notae
↑Plin., nat. 15,120: cluere enim antiqui purgare dicebant.
↑Ultima inundatio Fori Romani anno 1901 evenit; cf. etiam Hor., Carm. 1,2,13: Vidimus flavum Tiberim retortis litore Etrusco violenter undis ire deiectum monumenta regis templaque Vestae.
Bibliographia
Filippo Coarelli: Rom. Ein archäologischer Führer. Philipp von Zabern, Mainz 2000, ISBN 3-8053-2685-8.
Samuel Ball Platner. Thomas Ashby: Cloaca Maxima. In: A Topographical Dictionary of Ancient Rome. Oxford University Press, London 1929, S. 126–127 (online).