Die 16 Iulii1228 Francisci Assisiensis canonizationi, de cuius singulis rebus scripsit, interfuit. Illo tempore a papa Gregoiro IX, ut Vitam primam S. Francici conscriberet, iussus est. Hoc opus totam Francisci vitam continet, ad rerum gestarum narrationem interpretationibus theologicis additis.
Anno 1244 a capitulo ordinis generali Genuae iussus est, ut supplementum ad vitam Francisci scriberet (Vita secunda S. Francisci). Vita secunda annis 1246/1247 perfecta easdem quidem res gestas ac prima vita continet, tamen iudicio temporis abscessi descriptas, aliis fontibus (sicut Legenda trium sociorum) narrationibusque fratrum additis.
Inter annos 1247-1257 Thomas denique tertium librum Tractatus de miraculis S. Francisci intitulatum scripsit, quo de miraculis Sancti Francisci ordinatim rettulit.
Post Sanctae Clarae canonizantionem anno 1255 habitam etiam de vita eius scripsit (Legenda S. Clarae Virginis).
Si Thomas de Celano hymnosSanctitatis nova signa et Fregit victor panxerit, disputatur. Etiam Sequentia Dies irae ei attribui solet, cum autem Codex textum sequentiae continens e saeculo duodecimo oriundus exstet, haec attributio in dubium vocanda est.