Codex efficientius quam volumen scripturam tenere potest, quia sinit scribere in ambabus folii partibus, quae dicuntur paginae. Christiani, quos Imperium Romanum primum insectatum est, codici faverunt, quia eum facile sinu contexerunt.
Quod fere omnes libri hodie codice modo facti sunt, liber fere semper 'codicem' significat. Quodam autem die libri electronici quoque viliores facti fabricentur.
Quomodo codex factus est
Quisque codex constat in pugilo librorum, et quisque liber invicem constat in foliorum pugilo in media parte plicato. Codex tunc componitur, cum hi libri secundum plicata consuuntur. Pars codicis, ubi libri consuuntur, dicitur spina codicis.
Quomodo codex adiuvat scripturas conservare
Codicis forma scripturam multum adiuvat conservare. Spina rigida multos libros in bibliothecarum pegmatibus simpliciter collocare sinit, et durum librorum tegumen folia defendit. Post Imperii Romani Occidentalis casum, saeculo quinto, ei qui quidem non in codicibus transcripti erant libri perierunt. Casus etiam effecit, ut illis temporibus papyrus ab Aegypto difficillime paratu esset; quamobrem ad libros conficiendos scribae membrano et pergamento potius utebantur.
Codices legales
Quia leges scribere in codices diu solebant, saepe copia legum quaeque etiam dicitur codex, si non in codicem scribitur.