Anno 1525 "Collegium Cardinalis" apud Oxonienses condidit; hoc collegium hodie, nomine posteriori "Aedes Christi", maiorem et divitiorem omnium Universitatis Oxoniensis collegiorum esse confitetur. Anno 1528Scholam Regiam Gippevicensem in urbe natali reconstituit.
Anno fere 1529 haesitationes et tergiversationes Wolseii, qui papam offendere noluit, inimicitiam Henrici regis in se vertit. Anno exeunte Anna Bolena regem suasit ut contra Thomam Wolseium mandaret. Ex officio cancellarii dimissus est et bonorum suorum privatus, inter quae aedem episcoporum Londiniensem, nomine placeam Eboracensem, quem Henricus in palatium regium convertit loco veteris palatii Westmonasteriensis. Die 29 Novembris1530 Wolseius, quo tempore in Turrem Londiniensem incarcerandus advehebatur, ob infirmitates apud abbatiam Leicestriensem mortuus est.
Paelecem Ioannam Larke usque ad annum fere 1519 tenuit, e qua genuit filium Thomam filiamque Dorotheam Wynter.