Sulferinum
Sulferinum[1] (-i, n.) seu Sulphurinum[2][3] (-i, n.) (alia nomnina: Solferinum[4], Sulfrinum[5]) (Italiane: Solferino) est Urbs Italiae et municipium, circiter 2 600 incolarum, in Regione Langobardia et in Provincia Mantuana situm. Urbani Sulferinenses appellantur.
Insignia
Sententia
Sententia urbis est: LUX COMMUNIS HIC PROPRIA.
Geographia
Sulferinum septentrionem versus Benacum lacum spectat.
Historia
Praeclarum est quod ibi societas rubricrucialis originem habet. Ibi enim 24 Iunii 1859 proelium ad Sulphurinum erat in bello quem Italiani bellum alterum de libertate Italiana appellant, Austriaci autem bellum Sardinicum. Quo in proelio multi milites non pugnando necati sunt sed postea vulneribus succumbebant. Id vidit mercator Helveticus Henricus Dunant qui forte hac in regione negotia gerebat et tam horrore strictus erat ut aliquanto post consociationem internationalem crucis rubrae [6] conderet.
Fractiones, vici et loci in municipio
Municipia finitima
Notae
Nexus interni
Nexus externi