Species rebus circumiacentiis aptissimae bene vivunt seque regenerant; species autem circumiacietiis omnino ineptae pereunt et extinguuntur; et quae aptiores sunt numero et salute crescunt; et quae ineptiores sunt numero et salute decrescunt.
Ita res circumiacentes specierum eis aptarum vitis regenerationique favent, et explicatur specierum accommodatio ad res circumiacentes quae per generationes accidit.
Selectio naturalis phaenotypum organismi vel habitum corporis movet. Pariter tam genotypus quam circumiecta movent. Versiones differentes cuiusdam geni vocitantur allela, quaeque versio ipsa allelum huius geni. Ipsae varietates geneticae differentias phaenotyporum constituunt. Exemplum sit systematis ABOgenera sanuinisantigena hominum, quo ex allelis, hodie plus quam sexaginta notis, enzymi glycosyltransferasis AB0 genera sanguinis phaenotypi A, B, 0 formantur[3].
Altera proprietas geno singulari, altera, ut pleraeque, genibus multiplicis iubetur. Nimirum commutatio geni singularis tantum effectum minorem proprietatis singularis exercere queat, et summa genorum proprietatis unius continuum varietatum generare solet.
Directiones et selectio
Selectio naturalis simul et frequentias diversorum allelorum et varietes eorum ipsas commutare queat. Quoad effectus frequentiarum allelorum unde derivatae sunt classes tres selectionis: directionalis (sive positiva), stabiliens, dirumpens (sive diversifaciens). Selectio directionalis genum apta natura coniecturarum causa frequentiam exprimiendi suam augere describit, usque ad allelum fixum, quo tantum versio unica observari possit. Saepe tamen, selectio stabiliens res gubernat et allela detrimentosa diminuuntur, ita allela commoda protegens. Selectio dirumpens denique ad habitus extraordinatos valet.
Derivationes geneticae et verietates geneticae et selectio