Alfredus Russel Wallace

Alfredus Russel Wallace.

Alfredus (vulgo Alfred) Russel Wallace (natus Llanbadoc in vico iuxta Burrium Monemutensis comitatus die 8 Ianuarii 1823; mortuus ad Broadstone Dorcestriae die 7 Novembris 1913), in scholis Hertfordiensibus et apud Institutum Mechanicorum Londiniense educatus, fuit Anglicus anthropologiae, palaeontologiae, zoologiaeque studiosus, qui principium selectionis naturalis separatim a Carolo Darwin excogitavit, ac conditor biogeographicae fuit, studii quod biologiam et geographiam coniungit. Qui cum Darwin theoriam evolutionis apud Societatem Linnaeanam Londiniensis die 1 Iulii 1858 una enuntiaverunt.

Opera

Wallace Singapurae anno 1862 lucis ope pictus.
Rhacophorus nigropalmatus, rana volans a Wallace reperta. Imago in The Malay Archipelago impressa.
Wallace circa 1895.
Monumentum Wallaceanum in sepulcreto ad Broadstone Dorcestriae, quod Societas Fundata Memorialis A. R. Wallace anno 2000 refecit. Fossilem arboris truncum e Portlandia septem pedes altum habet, super basim calcis Purbeckianae collocatum.
Libri selecti
Commentationes selectae

Bibliographia

  • Brooks, J. L. 1984. Just Before the Origin: Alfred Russel Wallace's theory of evolution. Novi Eboraci: Columbia University Press.
  • George, W. 1979. Alfred Wallace the Gentle Trader: collecting in Amazonia and the Malay Archipelago 1848–1862. Journal of the Society for the Bibliography of Natural History 9(4).
  • George, W. 1964. Biologist Philosopher: a study of the life and writings of Alfred Russel Wallace. Londinii.
  • Linnean Society of London. 1908. The Darwin-Wallace Celebration Held by the Linnean Society of London. Londinii.
  • Marchant, James. 1916. Alfred Russel Wallace: letters and reminiscences. Biodiversity Heritage Library

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Alfredum Russel Wallace spectant.


Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!