Eius instituta administrationis Petropoli sunt, e cuius appellatione prisca (annis 1924–1991) 'Leninopolis' (vulgo Leningrad) regio, anno 1927 creata, nomen suum habuit. Urbs illa tamen ipse ab anno 1931 pars regionis Leninopolitanae non est.
Haec regio, in planitie Europaea Orientali sita, contermina est cum quinque aliis subiectis Foederationis Russicae (re publica Carelia in septentrione, regionibus Vologdensi in oriente, Novogardiensi in meridie-oriente, Pscoviensi in meridie et urbe dignitatis foederalis Petropoli, quam circumsaepit) atque civitatibus duabus Unionis Europaeae (Estonia in occidente et Finnia in septentrio-occidente). Aream 83 908 chm2 et circa 1 779 milia incolarum (anno 2016) habet.
Ladogae et Onegae lacuum pars magna in regione sita est.
Loci habitati regionis
Aliae urbes vel vici vel Petropolis suburbia sunt:
↑'Ad floram hepaticarum regionis Leninopolitanae ' [1][nexus deficit], 'De specie Ascochyta Lib. nova in regione Leninopolitana inventa
'[2], 'haec planta in regione Leninopolitana deest'[3]
↑'Russia, regio Leningradensis, in valle fl. Lava'[4]; 'URSS, regio Leningradensis, isthmus Karelicus'[5]