Realismus Platonicus est appellatio philosophica ad notionem realismi relata, quae apud Platonem, philosophum Graecum (circa 427–circa 347 a.C.n.) discipulumque Socratis ad exsistentiam universalium vel rerum abstractarum attinet. Quia Plato universalia formas ideales esse putabat, hic status etiam idealismus Platonicus appellatur, qui non confundendus est cum Idealismo a Georgio Berkeley et aliis philosophis prolato: abstractiones Platonicae, quippe quae nec spatiales nec temporales nec mentales sint, cum exsistentia mentali quae in idealismo posteriore maximo pondere significatur non congruunt. Inter formas Platonicas sunt numeri et figurae geometricae, ex quibus theoria realismi mathematici fit; formae Platonicae etiam formam boni complectuntur, ex quo theoria realismi ethici efficitur. Plato suam disertam realismi notionem, quod ad exsistentiam universalium attinet, exposuit in dialogo de Re publica et alias, insigniter in Phaedone, Phaedro, Menone, et Parmenide.
Nexus interni
Bibliographia
- Balaguer, Mark. 1998. Platonism and anti-Platonism in mathematics. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 0195122305.
- Balaguer, Mark. Platonism in Metaphysics. In Stanford Encyclopedia of Philosophy. Situs interretialis.
- Silverman, Allan Jay. 2002. The dialectic of essence: a study of Plato's metaphysics. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0691091781.
- Silverman, Allan Jay. Plato's Middle Period Metaphysics and Epistemology. In Stanford Encyclopedia of Philosophy. Situs interretialis.
- Sriraman, Bharath. 2004. The influence of Platonism on mathematics research and theological beliefs. Theology and Science 2(1):131–147.