Phaedrus (Graece: Φαίδρος) est dialogus Platonis compositus, ut opinamur, circa annum 370 a.C.n., eodem fere tempore ac Res publica et Symposium, duos dialogos maturae aetatis. Dialogus ex colloquio inter Socratem et Phaedrum constat, interque praecipua argumenta disputationis numerantur rhetorica, philosophia, animae humanae natura, pulchritudo necnon amor sive eros ceteraeque delirationes a deis immissae.
Argumentum
Socrates et Phaedrus ruri Atheniensi ambulantes inter se conveniunt. Phaedrus orationemLysiae recitat scribentis, ut iuveni sit familiariter utendum cum viro, qui eum non amat, neque cum viro eum amanti. Socrates mordaciter orationem laudat; quo facto de eodem argumento orationem suam componit. Phaedrus hanc meliorem esse concedit, Socrates autem ait istam deos elusisse. Amorem enim esse divinum, sed in orationibus eorum eum profanum apparuisse.
Deinde ille orationem componit amorem laudantem, in quo dicit eum esse necessarium animis humanis, ut in caelum redire possint. Plato facit Socratem quendam similitudinem de iugo narrantem, qua sua theoria reincarnationis animae humanae, et quomodo anima regnum idearum visitare valeat, illustratur. Phaedrus orationem laudibus effert, et Socratem rogat, quomodo bona oratio componi possit. Extremus dialogus scilicet artem rhetoricam tractat.
Summarium
Prooemium: Phaedrus novam orationem a magistro Lysia, quem multum admiratur, recitatam audivit atque textum in libello secum fert ad urbis portam ut extra muros operi quiete studeret. Tum Socrati occurrit qui statim se cupidissimum audiendi (ironice?) fatetur. Nam Phaedrus, cum verborum delectum et elaborationem, tum etiam argumentum paradoxicum laudat: etenim Lysias adulescentem quendam docet praestare non amanti proco (ut est ipse) quam amanti corpus suum ministrare. Considunt Phaedrus et Socrates in loco amoenissimo ubi ad Illissum rivum coluntur Nymphae et Boreas canuntque cicadae et Phaedrus legere incipit.
Oratio Lysiae (230e-234c): in oratione Lysias argumenta cumulat quae omnia ad idem spectant atque insaniam amantium demonstrant qui voluptati suae potius quam suae aut amatorum utilitati consulunt. Ob zelotypiam ceterorum amicitias a deliciis suis avertunt atque multis commodis similiter eos privant. Quin etiam postquam ad sanitatem redierunt ingrati fiunt quia eos piget pudetque quod tam multas et amentes pollicitationes fecerint. Econtra qui non amat deliciarum suarum famae parcit atque ut qui meriti ratione, non dementia, amatum elegerit, voti compos factus amicitiam et benevolentiam erga eum retinebit. Inter eruditos sunt qui veram Lysiae orationem esse contendant, alii vero a Platone ad propositum fictam. Lectione peracta Phaedrus Socratem interrogat an quicquam uberius de ea re excogitari possit. At ille negat veteres poetas, ut Sappho et Anacreon, minus docte de amore disseruisse. Nam apud Lysiam dispositio verborum tantum, non inventio laudanda illi videtur. Tum Phaedrus blandimentis omnis generis Socratem incitat ut idem thema melius et aliter quam Lysias tractare vellet. Si res ei successerit statuam auratam Olympiae habebit.
Prima Socratis oratio (237a-241e): a Phaedro coactus Socrates fingit orationem hominis se non amare simulantis ad adulescentem cuius corporis cupidus est. In exordio finiendum esse amorem de quo disputabitur existimat atque voluptatis cupiditatem unicuique innatam ab optimi cupiditate mente rationeque parata et gubernata distinguit. Ex illa finitione omnia mala quae mox amatum adulescentem obruent deducit: etenim eius amator, quo magis in eum dominetur, eum pauperem, stultum, effeminatum optabit, mores corrumpens et quam longissime a philosophia arcens. Insuper floridam aetatem iamdiu superaverit et cum expleta cupiditate ad sanitatem mentis redierit quae promisit pudore negabit. Nam illi amantes delicias suas ita amant ut lupi agnos. Antequam praestantiam non amantis proci describeret Socrates plura loqui desinit atque mox a daemone familiari monitus palinodiam ordiri cogitur velut piaculum offensi dei, illi similem quam poeta Stesichorus olim Helenae vituperatae composuerat.
Palinodia Socratis (244a-257b): verum esset quod prius dixerit si semper et omnino res mala esset delirium et furor (μανία). Nunc vero multa bona a deis hominibus per furorem mittuntur. In mentem veniat exempli gratia furor propheticus Pythiae aliorumque sacerdotum aut furor poeticus e quo fit poetas divinitus delirantes semper meliora canere quam sobrios et arte fretos. Quod delirium ut melius intelligamus animae notitiam necessariam esse. Animam immortalem et autocinetam esse adfirmat et imaginem explicat ad animam humanam describendam quam cum bigis alatis comparat cuius auriga simul bonum equum ex una parte et alterum vitiosum et rebellem ex altera regit (hoc est mens, cupiditas boni, cupiditas voluptatis)[1]. Ex ea imagine mythum ducere incipit Socrates: Iove duce pompam deorum describit qui in locum supra caelum situm iter faciunt ubi circuitu sphaerae caelestis circumlati Ideas aeternas contemplantur, Pulchritudinem ipsam per se, Iustitiam ipsam per se, Sapientiam ipsam per se, Scientiam et Veritatem ipsas per se etc.[2] Animae humanae sequi conantur sed et multitudine bigarum sese invicem pulsantium et altero equo contra alterum nitente impediuntur: alii parumper ideas adspicere possunt, alii ne caput quidem supra caelum emittere. At animarum posterum fatum, cum alae vigorem amiserunt atque in terram inciderunt, variat prout memoriam idearum retinuerunt necne. Qui plurimum retinuerunt philosophi fiunt, qui minime tyranni. Unde colligitur qui vere amat desiderio Ideae Pulchritudinis velut delirio moveri. Tum haec cupido et ipsum et amatum ad aeternas veritates quodam modo extollit ac velut alas eorum animis reddit[3]. Et suum et amati bonum petit cui nocere nullo modo cupit sed instar dei veneratur[4]. Nec adulescentem idcirco non amanti sese dare oportet potius quam vere et ingenue amanti qui aliquid divini in se retinet[5].
De rhetorica et dialectica disputatio: nunc Socrates et Phaedrus quaerunt quid orationem bonam faciat, quid malam. Adversus rhetorum opiniones Socrates ostendit scientiam rei de quo loquatur oratori necessariam esse. Exempla e prioribus orationibus repetunt: Lysias amorem initio orationis non finivit e quo fit ut oratio sine ordine evolvatur et quae prima dicta sunt tam bene ultima dici potuissent[6]. Tum Socrates duas facultates dialectici hominis laudat quibus rhetorem superat: analysis et synthesis. Nam rhetorica philosophia dialecticaque eget si ars vera, non exercitatio, fieri vult. Quod Pericli exempli gratia contulit vis mentis Anaxagoricae. Nam si rhetorica per se ars esset, non actio sine ratione, persuadendorum animorum scientia (ψυχαγωγία) esset et varia animorum genera distinguere eam oporteret ut unicuique suum argumentum aptaret atque sciret quid quemque animum convincere posset aut rursus non posset. Talis scientia apud rhetores sui temporis invenienda non est: tantum enim de oratione componenda disputant. Mythum deinde Aegyptii dei Thoth, litterarum inventoris, evocat ad demonstrandum quanto sermo vivus in docenda veritate litteris scriptis ac velut mortuis praestantior sit[7]. Postremo si Lysiam denigrare persistit bonam spem de Isocrate adulescente sese habere ait qui iam philosophiae propior sit[8] et Panem ceterosque loci agrestis deos precatur antequam abiret.
Collection des universités de France: Platon, Œuvres complètes, tome IV, 3e partie : Phèdre. Notice de Léon Robin, texte établi par Claudio Moreschini et traduit par Paul Vicaire, Les Belles Lettres, 1985 Recensio critica
Paul Ryan, Plato's Phaedrus: A Commentary for Greek Readers. (Oklahoma series in classical culture, 47). Norman: University of Oklahoma Press, 2012 Recensio critica
Gerrit Jacob de Vries, A Commentary on the Phaedrus of Plato, Hakkert, Amsterdam 1969.
Harvey Yunis, Plato: Phaedrus. (Cambridge Greek and Latin classics). Cambridge University Press, 2011 Recensio critica
Michael J. B. Allen, Marsilio Ficino: Commentaries on Plato. Volume I, Phaedrus and Ion, Harvard University Press, 2008 Recensio critica
Andrea Capra, Plato's Four Muses: The "Phaedrus" and the Poetics of Philosophy. (Hellenic studies, 67). Center for Hellenic Studies, Harvard University, 2014 Recensio critica
Understanding the 'Phaedrus'. Proceedings of the Second Symposium Platonicum, Perugia, curante Livio Rossetti, Academia Verlag, Sankt Augustin 1992 («International Plato Studies» 1), ISBN 978-3-88345-630-0.