Nova Russia

Tabula Gubernii Novae Russiae anno 1800 edita
Vide etiam paginam discretivam: Nova Russia (discretiva).

Nova Russia[1] seu Nova Rossia[2] (Russice Новороссия, tr. Novorossija) est terra vasta ad septentrionem Ponti Euxini, quae in dicionem Imperii Russici dimidio secundo saeculi duodevicesimi atque initio saeculi undevicesimi redacta est, bellis inter imperia Russicum Ottomanicumque confectis. Cum post res novas Russiae anni 1917 terrae Novae Russicae maiore parte sua in Ucrainam inclusae sint, nomine Novae Russiae in usu publico non iam erat (praeterquam in contextu historiae Imperii Russici). Anno autem 2014 in meridie-occidente Ucrainae confoederatio Novae Russiae declarata, anno sequente tamen conquieta est.

Notae

  1. "Nova Russia": [1]; "Nova-Russia": [2], [3].
  2. "Nova Rossia": [4].

Nexus externi

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!