Pauca de vita eius innotuerunt, praeter quod Hispaniam patriam habuit ibidemque obiit. Venit Romam causas actum anno 64, sed ad poesin iam primo se adplicuit. In urbe maiorem partem vitae degit, Domitianum principem aliosque viros claros carminibus ornans eosdemque vario modo celebrans, non aliter quam et Statius, cum quo rivalitatem habuisse nunc aliquot viris doctis videtur. Praecipue coluit amicos scriptores Stellam, Silium Italicum, Quintilianum, Iuvenalem, et Plinium Minorem. Scripsit quindecim libros "epigrammatum" acri ingenio, quibus vitia hominum et temporum suorum vehementer derisit. Mortuo autem Domitiano, cum nihil amplius sibi Romam parare vidisset, proposito facto revertendi Bilbilin, accepit dono villulam in eo vico sitam, a Marcella, matrona quadam Hispana, quae poetam colebat. Anno igitur 98 reditum in patriam fecit. Plinius in litteris suis testimonium de vita poetae cum nuntio funebri paulo post mortem posteritati delegavit.[1]
Martialis epigrammata plurimis poetis fuerunt exemplo: in iis Francisco Quevedo, Emmanuele Barbosa Bocaginense, et Iohanni Wolfgango Goethe. Haec epigrammata, plerumque breviora, quippe quae distichon unum complectuntur, saepe discuntur a discipulis linguae Latinae in scholis, propter suam brevitatem, facilitatem, necnon sales.
1501 : Martialis. Venetiis: Aldus Manutius Textusaliusalius apud Internet Archive
editio plagiaria praecedentis, fortasse Lugduni anno 1502 edita Textus apud Internet Archive
1514 : Domitius Chalderinus, Georgius Merula, edd., Marci Valerii Martialis Epigrammata: Libri XIV una cum commentariis Domitii Chalderini et Georgii Merule. Venetiis: per Georgium de Rusconibus Textus apud Internet Archive
1536 : Iacobus Micyllus, ed., P. V. Martialis epigrammatum libri XIIII cum scholiis. Basileae Textus apud e-Rara