Pavo, scilicet avis speciei "Pavo cristatus", est res picturarum aliquarum muralium saeculi I p.C.n. Romanarum. Hae picturae in villarum ruinis, ab ignibus Vesuvii montis anno 79 oblitarum, repertae sunt. Temporibus Romanis pavones rarius et a divitibus aliti sunt sive ut carnes vel ova praebuerint seu praecipue ut fundum ruralem ornaverint.
Una tabula, loco incerto reperta, hodie apud villam Getty iuxta Angelopolim ostenditur. Ab eruditis artium Romanarum stilo quarto tribuitur eorum qui e picturis praesertim Pompeiianis recognoscuntur; igitur annis fere 70-80 p.C.n. confecta est. Pavonem monstrat qui ad fenestram in pariete horti stat.