Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Linguae Indoeuropaeae (quarum circa 443 linguas et dialectos notas) sunt magna familia linguarum, quae a triciens miliens centena milia hominum comprehenduntur. Linguae huius familiae a principio in Europa OrientaliAsiaque Media adhibebantur, sed hodie per omnem orbem terrarum. In hac familia Anglicam linguam, Hispanicam, Russicam, linguam Hindi, Lusitanam, Francogallicam et Theodiscam invenimus inter eos sermones quibus centiens centena milia hominum, vel plures, utuntur.
Origo communis harum linguarum a Gulielmo Jones primo proposita est, qui similitudines inter linguas antiquissimas huius aetatis, nempe Latinam, Graecam, Sanscritam, et Persicam, observavit. His linguis perspicue comparatis, Franciscus Bopp Jonesio adsensus est. Saeculo XIX haec familia saepe linguae Indogermanicae vocabatur; conexione tamen plerarumque linguarum Europaearum cognita, nomen familiae in linguas Indoeuropaeas mutatum est.
Quod hae linguae certas et systematicas inter se similitudines praebent, philologi facile eas putaverunt originem communem habere; comparatis verbis, structuris, vocabulis, origo definiri potest, quae lingua Protoindoeuropaea vocatur. Nondum consentiunt philologi et historici, ubi patria originalis sita sit, cuius incolae lingua Protoindoeuropaea locuti sint: saepius aut in Armenia aut Asia Minore aut in regionibus circum Pontum Euxinum fuisse putatur.
Carl Darling Buck, A Dictionary of Selected Synonyms in the Principal Indo-European Languages: A contribution to the history of ideas. 2a ed. Sicagi: University of Chicago Press, 1988. ISBN 0226079376
Paul Friedrich, Proto-Indo-European Trees: The arboreal system of a prehistoric people. Sicagi: University of Chicago Press, 1970
Jadranka Gvozdanović, ed., Indo-European numerals. Berolini: Mouton De Gruyter, 1992
Julius Pokorny, Indogermanisches etymologisches Wörterbuch. 3 voll. Bernae: Francke, 1959-1969 Vol. 123 apud Internet Archive