Lingua Iudaeo-Germanica (ייִדיש YIDISh, Jiddisch, Yiddish) est lingua qua Iudaei Aschenez mediae et orientalis Europae usque a medio aevo loquuntur. Quae lingua primo a Germanica medaevali deducta etiam aliquantum sermonibus Semiticis, Slavicis, Romanicis imbuta est. Itaque simpliciter dici potest linguam Iudaeo-Germanicam esse instar linguae Theodiscae litteris Hebraicis scriptae, nonnullis vocabulis Hebraicis admixtis.
Nomen optimum Latinum esse videtur lingua Iudaeo-Germanica. Accuratius quidem Iudaeo-Theodisca dici potest, sed multo minus simpliciter et facile. Sunt, qui "linguam Iiddicam" dicant, sed lingua Latina litteram /i/ simplicem praeferre litterarum /ji/ combinationi videtur. Constat nomen YIDISh nihil aliud esse nisi adiectivum Iudaeo-Germanicum 'Iudaicum' significans. Licet igitur locis certis dicere "linguam Iudaicam", dummodo, quae lingua Iudaica indicetur, e contextu rerum pateat.
Batava Capitensis · Danica · Batava · Anglica · Theodisca · Norvegica · Suecica · Iudaeogermanica
Faeroensis · Frisica · Islandica · Luxemburgica
Anglosaxonica · Burgundica · Crimaeo-Gothica · Francica · Gutnica antiqua · Gothica · Langobarda · Nordica antiqua · Noroena · Protonordica · Saxonica antiqua · Vandalica
Bavarica · Limburgica · Saxonica · Saterlandiofrisiana v. Septentriofrisiana · Germano-Scotica · Ulsterica