insula vulcanica seiuncta (Banaba) quae velut insula guanus cognoscebatur, "Insula Oceanus" baptizata, phosphatorum fodinarum usus finem habuit anno 1979, libertatis anno.
Fere omnes insulae, Banaba excepta, atolla paulo super libra maris emergentia sunt, e quo efficitur ut parum vegetationis? sit et agriculturae difficultatem ostendat, quae coprae, carevei, sive recentis cocotes umoris et localis taronis sive Cyrtospermatis chamissonis perceptionis modum adhibeat.
Demographia
Kiribatorum incolarum Kiribati sive Gilbertini (Gilbertine: I-Kiribati) appellantur; qui in rapidum demographicum incrementum sunt, paulo numerum 100 000 anno 2004 superantes. Spissitudo inter haud urbanizati mundi maximas est, praesertim in Betione et in Tarava Australi, super atolloTaravae.
Parlamentum Kiribatorum (Gibertine: Maneaba ni Maungatabu 'domus communis montis sacri'), quarto quoque anno exacto eligitur et a deputatis componitur (regimen parlamentarium). Deputatus, non electus, Banabae communitatem, in Vitiensiinsula Raborum ex anno 1945, repraesentat. Minister rei iuridicae quoque parlamenti socius est. Praeses (Gibertine: te Beretitenti) et Civitatis et Gubernationis dux est. Eligitur per suffragium universale directum, postquam Parlamentum tres aut quattuor candidatos inter electos parlamentarios delegisset. Non magis quam tria mandata facere potest. Praeses vicarius in praesenti Teima Onorio (ex anno 2003). Post diffidentiae motionem, anno 2003, praeses Teburorus Tiito abdicaturus fuit, vix incepto tertio mandato. Quia is denuo adesse non poterat, Anoteus Tong die 4 Iulii anni 2003 electus est, eius politicus adversarius (qui aegre eius fratrem maiorem, Doctorem Harrium Tong, eiusdem Teburoriri factionis et advocatum Banueram Berina vicit).
Kiribati paulum opium naturalium habent. Phosphatorum fodinarum usus ex ante libertatem captam venit. Copra et piscatus anno 2003 maximam seu productionis seu exportationis partem repraesentabant. Inter exportationis subfructus, notandi sunt pisces aquarii. Nuper, anno 2003, decursiones nauticae ex Havaiis in Kiribatos (in atollumTabuaeranum) evolutae sunt.
Oeconomia valde fluctuavit his ultimis annis. Oeconomica evolutio limitatur ob idoneorum operariorum defectionem (exceptis classiariis, qui in Sede Exercitationis Classiariorum Betionensi educantur et in Germania et Civitatibus Foederatis quaeruntur), ob infrastructurae debilitatem et ob distantiam ab internationalibus mercatibus. Plerique reditus e piscatus iuribus ab Unione Europaea, Corea, et Taivania solutis proveniunt.
Periegesis
Periegesis amplius quintam partem Producti Domestici Grossi praebet. Externae pecuniariae subventiones, praesertim ex Anglia et Iaponia provenientes, ultimis annis inter 25 centesimas et 50 centesimas Producti Domestici Grossi attulerunt.
Transvectionis
Internationales aereae conexiones problematicae facta sunt praecipue postquam societas Air Kiribati suo aeroplano apto iungendis Vitis et Tuvalui (Franco-ItalicoATR-72) et uni volatui locato (Boeing 737) renuntiaverit, cui praecipuam conexionem societas Aloha Airlines suppeditabat, quae, Aprili mense anni 2004, hebdomadalem conexionem habebat, iam interruptam et substitutam pro hebdomadali societatis Air Pacific statione, etiam interrupta, in cursu ex Honolulo in Nados (in Vitis) super insula Christi Natalis. Conexio e Tarava cum reliquo mundo in praesenti societate Air Marshall Islands, e Madzuro, et antiqua societate Air Nauru, ubi suum unum aeroplanum sub pigneratione non erat, tegitur. Societas Air Kiribati intestinas conexiones inter insulas Gilbertinas (excepta Banaba) cum parvis velivolis solum servat.
Ambitus
Diversae territorii partes omnino aut partim proteguntur: verbi gratia naturale reservatum 410 500 km² latum, in mundo maximum, anno 2008 creatum est quod Area Protecta Insularum Phoenicis nominatur. Christi Natalis pars protecta reservata sunt.
Archipelagus in medio diem commutantemeridiano (180º) erat, itaque, anni 2000 traductione praevisa, auctoritates zonam temporalem mutare anno 1997 decreverunt (antea res publica in duas secabatur et duabus diebus simul vivebat, quod seu incolis seu gubernationi semper practicum non erat). Praeterea Kiribatorum incolae primi annum 1999 reliquentes et primi igitur in annum 2000 intrantes fuere (diligenter hoc in insula Carolina evenit, quae "Insula Millennii" facta est), et ergo in annum insequentem, novum saeculum et novum millennium. Hodie igitur tota civitas zonam temporalem UTC+12 habet (parem Neozelandicae) et legitimam horam non est. Utcumque notandum est, in Insula Christi Natalis, semper ad Kiribatos pertinente, duas horas esse ante reliquam rempublicam (scilicet UTC+14) et locum esse ubi, ante reliquum mundum, novus dies incipiat. Rotative? sequuntur Insulae Chathamenses (MaoriceWharekauri ; MorioriceRekohu), ad Novam Zelandiam pertinentes, quae UTC+13:45 perscribuntur, sed solum cum hora legitima (tempore inter Octobrem et Martium) additur. Sequuntur deinde Tonga cum UTC+13 toto anno ubi hora legitima non applicatur. In UTC+13 etiam est Nova Zelandiaaestiva tempore).