Civitates insulares orbis terrarum .
Civitates quae finibus terrestribus carent.
Civitas insularis est civitas cuius praecipua terra in una vel pluribus insulis vel partibus insularum consistit. Anno 2011 , quadraginta septem (circa 25%[ 1] ) ex 193 civitatibus sodalibus Consociationis Nationum sunt civitates insulares.
Ratio civitatum insularium democraticarum ratione civitatum continentalium maior est. Instabilitas autem politica civitatibus insularibus usu plerumque venire solet plus quam civitatibus continentalibus.[ 1]
Civitates insulares saepe sunt res victoriae maritimae et aemulationis inter civitates.[ 2] Eae a magnis civitatibus continentalibus facilius oppugnantur ob eorum magnitudinem et fiduciam in maritimis et aerialibus communicationis viis .[ 3] Multae civitates insulares a militibus mercenariis at aliis hostibus externis vulnerari possunt,[ 4]
quamquam ob earum longinquitatem scopos difficilis fieri possunt. Potentissimae autem orbis terrarum civitates, sicut Britanniarum Regnum , classem evolverunt ut suum usum defendant et adiuvent, qua re eae aliquando potestates maritimae appellantur.
Multae civitates insulares piscibus pro cibo praecipue confidunt,[ 5] sed nuper petere coeperunt nonnullae energiam renovabilem , sicut vis electrica venti , vis electrica aquae , vis electrica geothermalis , et biodiesel ex oleum coprae ut cariori oleo resistant.[ 6]
Tabula geographica Indonesiae , maximae orbis terrarum civitatis insularis quae ad magnitudinem , spatium , numerumque civium spectat.
Perturbantur nonnullae civitates insulares plus quam aliae civitates a commutatione climatis , quae difficultates sicut imminutus terrae usus, paucitas aquae , et aliquando tantum res migrationis generat. Nonnullae civitates insulares humiles a crescentibus Oceani Pacifici gradibus sensim submerguntur.[ 7] Commutatio climatis civitates insulares adficit per calamitates naturales, inter quas typhones marini , huracana , inundationes , et siccitates .[ 8] Anno 2011 , Sedes Legum Commutationis Climatis conloquium habuit cui 272 homines perscripti ex triginta novem civitatibus insularibus infuerunt, conloquium Res Legitimae Civitatum Insularium in Periculum Adductarum appellatum.[ 9]
Multae civitates insulares rebus quae importantur praecipue confidunt et ergo ab oeconomicis orbis terrarum commutationibus magnopere tanguntur.[ 10]
Oeconomiae civitatum insularium plerumque sunt minores et vulnerari a pretio navium , environmentale? infrastructurae detrimento, et longinquitate ab aliis oeconomiis aptiores quam oeconomiae maiorum civitatum continentalium, Iaponia , Australia , et Britanniarum Regno exceptis.[ 11] [ 12] Regnans in multis civitatibus insularibus industria est periegesis .[ 13]
Compositio
Despectus aerius in Nauru , minimam orbis terrarum civitatem insularem quae ad magnitudinem spectat.
Civitates insulares usitate sunt parvae, paucis incolis praeditae.[ 14] Nonnullae ex una vel duabus insulis maioribus pendent, inter quas Britanniarum Regnum , Trinitas et Tabacum , Nova Zelandia , et Singapura . Aliae, inter quas Philippinae , Indonesia , Seychelles , et Insulae Maldivae , centies vel milia insularum minorum complectuntur. Nonnullae civitates insulares suas insulas cum aliis civitatibus partiuntur; inter quas Britanniarum Regnum cum Hibernia , Haitia cum Republica Dominicana , et Indonesia , quae insulas cum Papua Nova Guinea , Bruneio , Timoria Orientali , et Malaesia partitur.
Respublica Australiana a geographis aestimatur continentalis massa terrestrialis, non insula , quae maximam continentis Australiani massam terrestrem tegit; olim autem putabatur civitas insularis periegesis causa,[ 15] et sic iam a nonnullis saepe habetur.[ 16]
Vide editam
Notae
Tabula geographica Tuvalu , minimae orbis terrarum civitatis insularis quae ad numerum civium spectat. (Tabula Anglice signata.)
↑ 1.0 1.1 Ott, Dana (2000 ). Small is Democratic . Routledge. pp. 128. ISBN 0-8153-3910-0 .
↑ Chasle, Raymond (1 Octobris 1986 ). "The quest for identity" . UNESCO Courier .
↑ Perry, Walt L.; Robert W. Button, Jerome Bracken, Thomas Sullivan, Rand Corporation, United States Navy, Jonathan Mitchell (2002 ). Measures of Effectiveness for the Information-age Navy . Rand Corporation. pp. 7. ISBN 0-8330-3139-2 .
↑ Wren, Christopher S. (9 Decembris 1989 ). "Mercenary Holding Island Nation Seeks Deal" . New York Times .
↑ "Ottawa: Report Issues Warning about Future of Coral Fisheries" . Radio Canada International. 21 Aprilis 2007 .
↑ Xingwei, Huang (17 Octobris 2008 ). "Pacific Islands countries switch to renewable energy source due to increasing fuel prices" .
↑ "Leader of disappearing island nation says climate change an issue of survival, not economics" . 5 Iunii 2008 .
↑ "FAO: Climate change threatens food security of Pacific island countries" . 2 Decembris 2008 .
↑ Threatened Island Nations Conference, www.earth.columbia.edu (The Earth Institute, Columbia University); situs accessus 21 Augusti 2013 .
↑ "Global economic crisis a concern for Pacific island countries" . 28 Octobris 2008
↑ "WTO/FORSEC Trade Policy Course for Pacific island countries" . 9 Martii 2001 .
↑ "NZ calls for global solutions to problems faced by small island nations" . 18 Ianuarii 2005 .
↑ "China grants Pacific countries approved tourist destination status." . Access My Library . 10 Augusti 2004 .
↑ "Wen pledges new aid to Pacific countries" . International Herald Tribune. 5 Aprilis 2006 .
↑ "Australian Naval Defence" . The Brisbane Courier. 24 Iulii 1897 .
↑ "China, Pacific island countries discuss cooperation at forum meeting" .