Iosephus Iustus Scaliger (natus Aginni in praesenti praefectura Olti et Garumna die 5 Augusti1540; mortuus die 21 Ianuarii1609), Iulii Caesaris Scaligerisfilius, fuit philologus et rerum gestarum scriptorFrancicus. Lutetiae in Sorbona studuit annis 1558–1562. Hugenota cum esset, post noctem st. Bartholomaei Genavam fugit, ab anno 1593 usque ad mortem in AcademiaLugduni Batavorum, quae tunc Athenarum Batavarum nomine saepe appellabatur, docuit. Νotas ad VarronisDe lingua Latina (1573) et Festum edidit (1575) cum commentariis plurimosque auctores emendavit. Post mortem amici dicta eius in librum Scaligerana collegerunt. De chronologia opera eius maxime laudata sunt, i.e. Opus de emendatione temporum (1583) et Thesaurus temporum, complectens Eusebi Pamphili Chronicon (1606), in quibus omnia systemata chronologica comparat et ad amussim constringit. Periodus Iulianus astronomicus, omnes dies numerans, e principiis Scaligeri ab Ioanne Herschel deductus est. Primi periodi Iuliani saeculo trigesimo tertio finis erit.