Nativitas: 9 Octobris 1940; Liverpool Maternity Hospital Obitus: 8 Decembris 1980; Novum Eboracum Patria: Britanniarum Regnum Nomen nativum: John Winston Lennon
Familia
Genitores: Alfred Lennon; Julia Lennon Coniunx: Cynthia Lennon, Yoko Ono Proles: Julian Lennon, John Ono Lennon, John Lennon III, Sean Lennon
Natus est Liverpolii 9 Octobris 1940, Alfredi et Iuliae Lennon filius. Post discidium parentum suorum anno 1942 habitavit cum sorore matris suae Maria, et Georgio marito eius. Mense Iulio1946 Alfredus visitavit Mariam et attraxit Ioannem ad Blackpool, meditatus furtim emigrare ad Novam Zelandiam. Post altercationem inter Alfredum et Iuliam, Maria eos secuta, Ioannem coegit eligere parentem dilectum. Elegit Alfredum bis. Iulia abiente tamen, Ioannes flevit, et eam secutus est. Usque ad Beatlemaniam Ioannes contagionem patri suo non habebat.
Accrescebat domo Mariae et Georgii in Woolton. Iulia visitabat Ioannem cotidie, et cum ille undecim annorum esset eam visitabat domo eius apud 1 Blomfield Road Liverpolii. Iulia docuit Ioannem psallere banionem, et sonabat phonodiscosElvis Presley.