Interceptio regiminis[1] est subitanea rerum conversio[2] seu praxicopēma (-atis, n.)[3] qua imperandi potestas dominis legitimis aufertur subito adsultu nonnullorum militum civiumve, interdum adiuvante alia aliqua civitate. Cui eversioni rerum publicarum prodest, si maior pars militum et civium ea quae geruntur aequo animo patiuntur inque ea conversione adquiescunt. Nam nisi ita fiat, periculum est, ne bellum civile exardeat. In regimine intercipiendo praesidia administrativa occupari solent, potissima instrumenta multimedia ab opera detineri, primoresque civitatis comprehendi aut in exsilium eici.
Interceptio regiminis et novae res confines sunt dictiones, quarum definitio ardua est, nam in sermone cotidiano de contrariis voluntatibus et opinionibus agi videtur. Utrum de interceptione regiminis an de novis rebus agatur, modo ex post facto aestimari potest. Quae cum ita sint, constat 'interceptionem regiminis' notionem utilem esse ea tantum condicione, ut historiographi sine ira et studio ea uti possint voce analytica bene circumscripta. Interceptio subito fit et saepe brevi in cassum cadit.
Subitaneae conversiones involutoriae
Creberrimae sunt, individuales libertates secant, iura hominum non verentur et oppositores violente reprimunt:
Subitaneae conversiones evolutoriae
Inusitatae sunt, et a progressitis militaribus fieri solent ad tollendas dictaturas et ad denuo instituenda civitatis instituta.
Notae
Nexus interni