Exeunte mense Iunio 2017, fama pervulgatum est papam Franciscum munus eius non esse prolongaturum. De causis discordia ad mores fidelium pertinens manifesta nuntiatur, e. g. quomodo Christianos et Christianas, qui post divortiummatrimonium aliud petiverunt, tractare oporteat. Gravior autem esse videtur dissensio, utrum fidelibus errantibus pastorali quadam cura et indulgentia an severitate dogmatibus nisa occurrendum sit. Ita factum est, ut die 2 Iunii2017 officium cardinalis Müller finitum esset, successore Aloisio Ladaria.