Puer quinque annos natus praeceptum ex patre accipere coepit, atque proximo anno in patris schola matriculavit. Educatio eius propria in musica eodem tempore coepit. Pater continenter eum elementa violinae,[3] et Ignatius fraterclavile docebat.[4] Schubert septem annos natus Michaelem Holzer, organistam templi et magistrum chori loci, audire coepit; curriculum autem Holzeranum solum in sermonibus verbisque admirationis ut videtur constituit,[5] et puer plus ex cognitione cuiusdam fabri lignarii, qui eum ad receptaculum clavilium in vico ducebat, ubi melioribus instrumentis canere poterat.[6] Etiam violam in quadricinio fidium familiari psallebat, fratribus Ferdinando Ignatioque violinas et patre violoncellum psallentibus. Schubert multa ex suis quadriciniis primis pro hoc grege composuit.[7]
Schubert primum anno 1804 in conspectum Antonii Salieri, tum gravissimae Vindobonae auctoritatis, venit, qui facultatem vocis eius comprobavit.[7] Octobri 1808, discipulus in seminario imperiali (Stadtkonvikt) per stipendium studii cantor choralis factus est, ubi se aperturis et symphoniisWolfgangi Mozart et Iosephi Haydn adsuevit.[8] His rebus variisque compositionibus levioribus auditis, et perfunctionibus in theatro operatico per occasionem observatis fundamenta condebat suae maioris gnaritatis musicae.[9] Vis musica magni momenti illius temporis ex carminibusIoannis Rudolphi Zumsteeg venit, magni carminum ("Lieder") compositoris, quae, ut Iosephus von Spaun, amicus eius postea rettulit, Schubert "renovare maluit."[10] Familiaritas cum Spaun in seminario coepta omnem per vitam perduravit, nam illis temporibus Spaun, puer divitior, cartas scriptorias Schubert pauperi dabat.[9]
Interim ingenio suo in compositionibus manifestato Schubert aliquando orchestram seminarii ducere permissus est, et Salieri eum nonnullos annos privatim in compositione doctrinaque musica docebat.[11] Fuit exemplum generis orchestrae idiotarum, pro qua Schubert multas ex suis compositionibus fecit. Per reliquum pueri commorationis apud Stadtkonvikt, multam composuit musicam cameratam, inter quam carmina, res diversas pro clavili, atque inter conatus audaciores Kyrie (D. 31) et Salve Regina (D. 27), octocinium pro instrumentis venti (D. 72/72a, ad celebrandam matris mortem anno 1812 habitum),[12]cantatam pro cithara et vocibus masculinis (D. 110, ad honorandum patris natalem anno 1813), et symphoniam primam (D. 82).[13]
Magister in schola patria
Anno 1813 exeunte a convictu discessit domumque rediit, ut in schola ("Normalhauptschule") operam daret, ut magister fieret. Proximo anno in scholam patriam ut magister discipulorum minimorum ingressus est, ubi plus quam duo annos operam servilem patiebatur, quam invitus perfungebatur.[14] Aliae autem exspectationes compensationibus erant. Imprimis Antonium Salieri privatim audiebat, qui musicam exercitationem plus quam alii magistri adiuvit. Schubert studia sua cum Salieri anno 1817 confecit.[11]
Anno 1814 Schubert in Theresam Grob incidit, supranistriam et filiam opificis vestium sericarum loci. Duo composuit pro cantu eius carmina (Salve Regina et Tantum ergo), et ea in prima perfunctione eius primae missae (D. 105) mense Septembri[15] 1814 perfuncta est.[14] Schubert eam in matrimonium ducere habuit, sed ei obstituit lex nuptialis anni 1815,[16] quae sponsum poposcit monstrare se familiampecunia sustinere posse.[17] Novembri 1816, munere optato Aemona in urbe non impetrato, Schubert Theresae fratri Henrico congeriem carminum misit, quam horum familia usque ad saeculum vicensimum retinuit.[18]
Mutationes magni momenti anno 1816 factae sunt. Schober, discipulus ex bona familia ortus, aliquatenus dives, Schubert domum invitavit, ut secum habitaret. Hoc propositum praecipue erat commodum, quia compositoris petitio muneris Kapellmeister Aemonae non successerat, et tamen Schubert decreverat, ne ad munus magistri in schola patria reverteretur. Ante ergo anni finem factus est hospes in conclavi Schoberano. Brevi tempore opes suas musicá docendá augere conatus est, sed mox a conatu desistens se omnino ad compositionem dedit: "Compono mane," inquit, " et una re confecta, aliam incipio."[24] Per hoc annum animum ad res orchestrales et chorales adsidue attendebat, quamquam Lieder continenter componebat.[25] Multum huius operis e prelo non proferebatur, sed manuscripta et exemplaria inter amicos et admiratores circumagebantur.[26]
Anno 1817 ineunte, Schober ad Schubert Ioannem Michael Vogl, baritonum praestantem viginti annos maiorem, introduxit. Ille, quo Schubert deinde permulta carmina composuit, factus est unus ex principalibus compositoris adiutoribus in musicis Vindobonae coronis. Schubert etiam in Iosephum Hüttenbrenner (Anselmi fratrem) incidit, qui etiam partes in promotione musicae Schubertianae egit.[27] Hi viri, et crescens amicorum musicorumque corona, rationem eius operis promovendi, congerendi, atque post compositoris mortem conservandi rediderunt.[28]
Anno 1817 exeunte, pater compositoris locum novum in schola Rossau in vico (non procul a Lichtental) consecutus est. Schubert iterum cum patre coniungens, invite docere coepit. Anno 1818 ineunte, reiectus est a Gesellschaft der Musikfreunde, societate famosa, quae suum progressum musicum adiuvare potuerat. Homines autem eum animadvertere coeperunt, atque prima operis profani perfunctio publica, overturae Februario 1818 praebitae, ex prelo Vindobonae et alibi laudata est.[29]
Schubert aestatem anni 1818 in castello ad Zseliz sito (tum in Austria, hodie in Slovacia) degebat, ubi apud familiam Comitis Ioannis Caroli Esterházy artem musicam didicit. Officium cum fuerit leve, feliciter in operibus componendis continuavit. Tum forsitan musicam militarem nomine Marche militaire No. 1 in D maior composuit. Pro comitis filiis, Maria et Carolina, opera quattuor manibus exsequendis et carmina conscripsit. A Zseliz reversus apud amicum Mayrhofer sedes collocavit.[30] Eodem anno Symphoniam No. 6 creavit.
Vitam solitam agebat: Mane postquam surrexit componendo studebat, secunda hora cibum sumebat, ambulatum ibat, deinde iterum componendo vacabat aut amicos visebat. In certum discrimen venit se munere praeceptoris fungi non velle.
Primum carmen nomine "Schäfers Klagelied" (lamentatio pastoris) ab ipso composito die 28 Februarii anno 1819 in oeco deversorii "Zum Römischen Kaiser" praesentavit. Aestate eiusdem anni una cum Vogl in Austria Superiore in commeatu fuit. Autumno tria carmina ad Goethium misit, frustra tamen, quoad notum.
Anni maturitatis
Annis sequentibus Schubert, cum minus componeret, in arte quidem componendi multum profectus est. Mense Februario anni 1820Oratorium adhuc imperfectum nomine Lazarus finivit, postea una cum aliis operibus psalmo 23 modos fecit.
Successu rerum confirmatus Schubert nunc, ut per musicam scaenicam nomen assequeretur, nisus est, spe autem deiectus est. Et opus Alfonso und Estrella, inter mensem Septembrem anni 821 et Februarium 1822 conscriptum, et Die Verschworenen (mense Aprili 1823) a theatro reiecta, Fierrabras (autumno 1823) post primas tentationes reprobata sunt. Musica fabulae "Rosamunde" ab Helmina de Chézys scriptae bene quidem accepta, fabula scaenica ipsa autem non nisi bis praebita est.
De Schuberti valetudine varia disserta sunt. Progressu aetatis ampliore factus est corpore saepiusque vino se complebat. Primo morbo litteris attestato mense Decembri anno 1822 affectus est.[31] Curatione in nosocomio autumno 1823 quidem confirmatus, tamen animus Schuberti iam vere sequente morbo maxime gravatus esse videtur.[32] Plurimi quidem sentiunt Schubertum tum in morbum venereum incidisse, fortasse syphilim.[33]
Ab anno 1826 usque ad 1828, brevibus peregrinationibus in Graeciam exceptis, Vindobonae commorabatur. Die 26 Martii anno 1828 solum vitae suae concentum publicum praebuit, quo 800 florenos Vindobonenses meruit. Multa carmina operaque alia typis descripta sunt.
Die 19 Novembris anno 1828 hora post meridiem tertia Franciscus Schubert 31 annos natus in habitatione fratris Ferdinandi Schubert (in domo "Auf der neuen Wieden N° 694," hodie Kettenbrückengasse 6) mortuus est, postquam per duas hebdomadas febri perseverante, verisimiliter typhode vexabatur.[35][36] Schubert in sepulcretoWähringerano prope Ludovici van Beethoven sepulcrum conditus est. Corpus autem in Zentralfriedhof Vindobonae ex anno 1888 requiescit.
↑Maynard Solomon, "Franz Schubert and the peacocks of Benvenuto Cellini, 19th-Century Music 12(1989):193–206.
↑"Schubert: Music, Sexuality, Culture," 19th-Century Music 17(1993):3–101.
↑Rita Steblin, "The Peacock's Tale: Schubert's Sexuality Reconsidered," 19th-Century Music 17(1993):5–33; Rita Steblin, Babette und Therese Kunz: neue Forschungen zum Freundeskreis um Franz Schubert und Leopold Kupelwieser (Vindobonae: Vom Pasqualatihaus, 1996), ISBN/ISMN: 3901254161; Rita Steblin, "Schubert’s 'Nina' and the True Peacocks," The Musical Times 138(1997):13–19; Rita Steblin, Die Unsinnsgesellschaft: Franz Schubert, Leopold Kupelwieser und ihr Freundeskreis (Böhlau, 1998), ISBN 3205988205; Rita Steblin, "Schubert’s Problematic Relationship with Johann Mayrhofer: New Documentary Evidence," in Essays on Music and Culture in Honor of Herbert Kellman, ed. Barbara Haggh (Lutetiae: Minerve, 2001), 465–495; Rita Steblin, "Schubert’s Pepi: His Love Affair with the Chambermaid Josepha Pöcklhofer and Her Surprising Fate," The Musical Times (2008):47–69.
↑Andreas Otte et Konrad Wink, Kerners Krankheiten großer Musiker (Schattauer, Stuttgardiae/Novi Eboraci, 6a editio 2008, ISBN 9783794526017), p. 169.
↑Leopoldo Kupelwieser scripsit: "Ich fühle mich als den unglücklichsten, elendsten Menschen der Welt" (Latine: "Me hominem orbis terrarum infelicissimum miserrimumque esse sentio").
↑Walther Dürr et Andreas Krause, eds., Schubert Handbuch (Kassel: Bärenreiter/Metzler et al., sive Stuttgardiae: et al., 2a ed., 2007, ISBN 9783761820414), p. 31.
↑Dietmar Grieser, Der Onkel aus Preßburg: Auf österreichischen Spuren durch die Slowakei (Vindobonae: Amalthea-Verlag, 2009, ISBN 9783850026840), p. 186.
↑Otte, Andreas et Wink, Conradus (2008): Kerners Krankheiten großer Musiker, Schattauer, Stutgardiae et Novi Eboraci, editio 6, ISBN 978-3-7945-2601-7, p. 169.
Bibliographia
Eruditio saeculi undevicensimi
Austin, George Lowell. 1873. The Life of Franz Schubert. Shepard and Gill. OCLC 4450950. ISBN 0404128564.
Duncan, Edmondstoune. 1905. Schubert. J. M. Dent. OCLC 2058050. ISBN 1443782793.
Dvorák, Antonín. 1894. Franz Schubert. Century Illustrated Magazine 48(3). Cairns Collection of American Women Writers. OCLC 4279873.
Grove, George, et John Alexander Fuller-Maitland, eds. 1908. Grove's Dictionary of Music and Musicians. Vol 4. Londinii: Macmillan. OCLC 407077.
Hellborn, Kreissle von. 1869. The Life of Franz Schubert. Liber conversus ab Arturo Duke Coleridge. 2 voll. Londinii: Longmans, Green, and Co.
Rodenberg, Julius, et Rudolf Pechel. 1900. Deutsche Rundschau, vol. 102 (Ian–Mar 1900). Gebrüder Paetel
Thayer, Alexander Wheelock, Henry E. Krehbiel, Hermann Deiters, et Hugo Riemann. 1921. The Life of Ludwig Van Beethoven. 3 voll. Novi Eboraci: The Beethoven Association. OCLC 422583.
Eruditio recentior
Brown, A. Peter. 2002. The Symphonic Repertoire. Indiana University Press. ISBN 9780253334879.
Deutsch, Otto Erich. 1978. Franz Schubert, thematisches Verzeichnis seiner Werke in chronologischer Folge. Bärenreiter. ISBN 9783761805718.
Emmons, Shirlee, et Wilbur Watkin Lewis. 2006. Researching the Song: A Lexicon. Oxford University Press. ISBN 9780195152029.
Gibbs, Christopher H., ed. 1997. The Cambridge Companion to Schubert. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 9780521484244.
Gibbs, Christopher H. 2000. The Life Of Schubert. Sicagi: Cambridge University Press. ISBN 0521595126.
Lindmayr-Brandl, Andrea. 2003. Franz Schubert: Das fragmentarische Werk. Franz Steiner Verlag. ISBN 9783515082501.
Liszt, Franz. 1989. An Artist's Journey: Lettres D'un Bachelier ès Musique, 1835–1841. Liber converses a Carolo Suttoni. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0226485102.
McClary, Susan. 1994. Constructions of Subjectivity in Franz Schubert's Music. In Queering the Pitch: The New Gay and Lesbian Musicology, ed. Philip Brett, Elizabeth Wood, et Gary Thomas. Routledge. ISBN 0415907535.
Newbould, Brian. 1999. Schubert: The Music and the Man. University of California Press. ISBN 0520219570.
Schonberg, Harold C. 1997. The Lives of the Great Composers. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 9780393038576.
Smith, Jane Stuart, Betty Carlson, et Francis A. Schaeffer. 1995. The Gift of Music: Great Composers and Their Influence. Good News Publishers. ISBN 9780891078692.
Steblin, Rita. 1998. Schubert's Relationship with Women: An Historical Account. In Schubert Studies, ed. Brian Newbould, 159–182. Ashgate. ISBN 9781859282533.
Steblin, Rita. 1998. In Defense of Scholarship and Archival Research: Why Schubert's Brothers Were Allowed to Marry. Current Musicology 62:7–17.
Swafford, Jan. 1992. The Vintage Guide to Classical Music. Vintage Books. ISBN 0679728058.
Numeri symphoniarum
Citationes sequentes confusionem inter numeros recentiorum symphoniarum Schubertianorum monstrant. "Symphonia Imperfecta" in B minore varie editur, Theodisce et Anglice, ut numerus 7 et numerus 8. Hae editiones anno 2008 omnes venumdari apparuerunt.
Schubert, Franz. 1986. Symphony No. 8 in B minor, D. 759 Unfinished, ed. Teresa Reichenberger. ISBN 978-3-7957-6278-0. Editio "Symphoniae Imperfectae," lingua Anglica ut numerus 8.
Schubert, Franz. 1996. Symphony, No 7, D 759, B Minor, "Unfinished." Bärenreiter OCLC 39794412. Editio "Symphoniae Imperfectae," lingua Theodisca ut numerus 7.
Schubert, Franz. 2008. Symphony, No 7, D 759, B Minor, "Unfinished." Eulenburg Audio+Score Series. ISBN 78-3-7957-6529-3. Editio "Symphoniae Imperfectae," lingua Anglica ut numerus 7.
Bibliographia addita
Otto Ericus Deutsch, primo saeculi vicensimi dimidio laborans, fuit praestans vir eruditus quod ad Schubert vitam et musicam spectat.
Deutsch, Otto Erich, et Donald R. Wakeling. 1995. The Schubert Thematic Catalogue. Courier Dover Publications. ISBN 9780486286853.
Deutsch, Otto Erich. 1977. Schubert: A Documentary Biography. Liber conversus ab Erico Blom. Da Capo Press. ISBN 9780306774201.
Deutsch, Otto Erich. 1998. Schubert: Memoirs by His Friends. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780198164364.
Schubert, Franz. 1928. Franz Schubert's Letters and Other Writings. Ed. Otto Erich Deutsch. Liber conversus a Venetia Savile. A. A. Knopf. OCLC 891887. ISBN 0836952421.
Kahl, Willi. 1938. Verzeichnis des Schrifttums über Franz Schubert 1828–1928.' Bosse Regensburg.
Hilmar, Ernst. 2000. Bausteine zu einer neuen Schubert-Bibliographie vornehmlich der Schriften von 1929 bis 2000. Teil I: Alphabetische Ordnung nach Autoren. Schubert durch die Brille, 25, 95-303. Hans Schneider Tutzing.
Hilmar, Ernst, ed. 1988–2003. Schubert durch die Brille: Mitteilungen des Internationalen Franz Schubert Instituts. Vindobonae/Tutzing.
Hilmar, Ernst, ed. 2003. Franz Schubert: Dokumente 1801–1830: Erster Band: Addenda und Kommentar. Veröffentlichungen des IFSI, 10/2. Tutzing.
Hilmar, Ernst, et Margret Jestremski. 2004. Schubert-Enzyklopädie. 2 voll. Tutzing: Hans Schneider. ISBN 3795211557.
Hilmar, Ernst, et Otto Brusatti, eds., mit einer Einleitung von Walter Obermaier. 1978. Franz Schubert: Ausstellung der Wiener Stadt- und Landesbibliothek zum 150. Todestag des Komponisten: Katalog. Vindobonae.
Hinrichsen, Hans-Ioachim. 1994. Untersuchungen zur Entwicklung der Sonatenform in der Instrumentalmusik Franz Schuberts. Tutzing.
Hinrichsen, Hans-Joachim, et Till Gerrit Waidelich, eds. 2001. Schubert: Perspektiven. Stuttgart. ISSN 1617-6340. (Rex post 2001.
McKay, Elizabeth Norman. 1991. Franz Schubert's Music for the Theatre. Praefatio a Claudio Abbado scripta. Veröffentlichungen des IFSI, 5. Tutzing.
Pollack, Christian, ed. 1988. Franz Schubert: Bühnenwerke: Kritische Gesamtausgabe der Texte. Tutzing.
Lorenz, Michael. 2001. Studien zum Schubert-Kreis. Ph. diss., Universitas Vindobonae.
Waidelich, Till Gerrit Waidelich, ed., cum R. Hilmar-Voit et A. Mayer. 1993. Franz Schubert: Dokumente 1817–1830: Erster Band: Texte: Programme, Rezensionen, Anzeigen, Nekrologe, Musikbeilagen und andere gedruckte Quellen. Veröffentlichungen des IFSI, 10/1. Tutzing.