Pater eius caementarius erat, qui anno 1901 sodalis SPD factus est. Praeter Ericum tres liberos habuit. Post scholam finitam Ericus Ollenhauer ab anno 1915 tirocinium mercatoris fecit. Tum (anno 1919 diunarius Magdeburgi in actis diurnis factionis SPD factus est. Ericus Ollenhauer maritus erat atque duos liberos habuit.
Cursus honorum
Anno 1918 Ollenhauer ipse sodalis factionis SPD factus est. Ab anno 1920 secretarius iuventutis opificum socialisticae et ab anno 1928 etiam praeses huius foederis erat. 28 Aprilis1933 Ollenhauer inter rectores SPD electus est. Paulo post Pragam fugit, ut hac in urbe resistentiam factionis contra dictaturam nazistarum regeret. Anno 1935 nazistae Ollenhauer Theodiscum non diutius esse praedicaverunt. Cum Germania anno 1938Sudetiam occupavisset, Ollenhauer Lutetiam profugit et ibi contra nazistas molitus est. Sed postquam Germania et Franciam aggressa est, a Francis captus et paulo ante Lutetiam a Theodiscis captam liberatus est. Statim per Hispaniam et Lusitaniam anno 1941Londinium in urbem cessit. Post secundum bellum mundanum Ollenhauer Februario in mense 1946 in Germaniam rediit et vicarius praesidis factionis Curti Schumacher factus est. Anno 1948/49 legatus ad Consilium Parlamentaricum electus est. 14 Augusti1949 primo legatus Diaetae Foederalis Germaniae et vicarius praeses legatorum SPD creatus est. Anno 1951 et vicarius praeses foederis internationalis socialistarum factus est. Cum Schumacher anno 1952 mortuus esset, Ollenhauer eius successor praeses factionis et fractionis Diaetae Foederalis electus est. Quo duce SPD "Programmata Aquarum Godesbergensium" constituit, quibus factio fines socialisticos abolevit. Sed tamen neque electione anni 1953 neque 1957 SPD numerum suffragiorum CDUConrado Adenauer duce superare potuit. Itaque anno 1961Gulielmum Brandt candidatum cancellarii fore probavit. 9 Septembris1963 praeses foederis internationalis socialistarum electus est, sed paucis mensibus post mortuus est.