Drama fuit usque ad annum 2010 una e quinque praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Macedoniae Orientalis et Thraeciae, cuius caput erat urbsDrama. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Macedoniam Orientalem et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Dramae Unitate" permanet, quae novem legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.