Cydonia (Graece Χανιά, Chania) fuit usque ad annum 2010 una e quattuor praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Cretae, cuius caput erat urbsCydonia. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Cretam et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Cydoniae Unitate" permanet, quae 13 legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.
Index pristinorum demorum et communium nomi Cydoniae