Cleomenes III (natus circa 255 a.C.n., mortuus Alexandriae219 a.C.n.) fuit rex Spartae e stirpe Agiadum inter 235 et 222 a.C.n. Magni momenti fuit eius regnum in ultima Spartanae civitatis historia ː etenim res novas -quas tamen nihil aliud esse putabat nisi antiquum Lycurgi propositum restituere - ab Agide IV paucis ante annis temptatas pertulit. Ephoros sustulit (227 a.C.n.), numerum civium auxit, terras inter cives divisit. Qua de causa Plutarchus eius vitam cum vita Agidis IV coniunctam, regis qui eadem consilia paulo antea frustra meditatus erat, composuit et in Vitis parallelis cum reformatoribus Romanis Tiberio et Gaio Graccho comparavit. Egregius dux belli quoque exstitit Cleomenes et bella adversus finitimum Foedus Achaicum atque etiam Macedones continuavit ː veterem enim Lacedaemoniorum in Peloponneso hegemoniam reciperare in animo habebat.
De familia et educatione
Cleomenes filius regis Leonidae II erat cui rite successit et feminae alienigenae ex Asia oriundae, Cratesicleae[1]. Frater ei fuit Eukleidas, quem anno 227 a.C.n. spretis civitatis legibus sibi in regnum sociavit, quamvis non Eurypontidarum stirpe ortum, necnon soror Chilonis, uxor Cleombroti II cuius maritus post breve regnum anno 241 a.C.n. in exsilium proficisci coactus fuerat[2]. Iussu patris Agiatin, Agidis IV viduam, uxorem adulescentulus duxit, quam multum amavit[3] et ex ea duos liberos genuit. Uxore iam mortua societatis cum Ptolomaeo firmandae causa et matrem et liberos obsides in Aegyptum invitus misit. Anno 219 a.C.n. postquam ipse Cleomenes sibi mortem conscivit familia universa iussu Aegyptiaci regis necata.
Publica consilia Cleomeni non tantum ab uxore Agiatide inspirata videntur - etenim exemplum Agidis IV secutus est[4] - sed etiam a Stoico philosopho, Zenonis discipulo, Sphaero qui inter eius magistros unus memorandus est[5]. Ita in animo iuvenis regis fabulae de Lycurgo legislatore Porticus placitis miscebantur.
An Cleomenes tyrannus fuerit
Rebus nuper gestis edoctus Cleomenes in eosdem errores atque Agis non incidit sed res novas cum paucis secreto et diligenter paravit. Quos enim consiliis suis adversaturos arbitrabatur dilectu habito in exercitum conscripsit ac secum duxit adversus Aratum Achaeosque. Deinde continuis itineribus per totam Peloponnesum fessos milites suos in castris volentes reliquit dum ipse cum paucis mercennariis Spartam redit. Ibi ephoros una cenantes invenit atque statim occidit (e quinque unus graviter saucius effugere potuit). Postridie contione apud populum habita Lacedaemonios docuit inutiles magistratus fuisse ephoros et diu post Lycurgum creatos, qui potentiam nimiam paulatim sibi assumpsissent, spretis regibus senatuque. Simul octoginta praecipuos adversarios proscripsit qui urbem reliquerunt. Tum omnes fundos in unum conferre et ex aequo inter cives dividere potuit et quattuor milia novorum civium creavit qui hoplitae fierent, quod idem facere Agis IV voluerat[6]. Simul educationem et disciplinam et genus vitae (ἀγωγή) olim a Lycurgo instituta restituit, in primis cenas communes (συσσιτία).
Circa idem tempus regem fecit fratrem Eukleidan ita ut ambo reges e stirpe Agiadum forent quod Spartae ex omni memoria inauditum erat. Nam qui e stirpe Eurypontidarum succedere debebat, Archidamos V, Agidis IV frater, benigne a Cleomene admonitus ut Spartam exsilio Messeniaco rediret, primo adventu statim interfectus erat. Phylarchus, rerum gestarum scriptor Cleomeni aequus, culpam necis in inimicos reicit qui poenas mortis Agidis dare reformidabant, quam opinionem Plutarchus in vita sua dubitanter referebat[7]. Polybius[8] contra regem Cleomenem illius necis sine ambage accusabat.
Ita ab anno 227 a.C.n. omnia Spartae penes Cleomenem erant quem hostes, Achaei et Macedones, non regem sed tyrannum[9] appellabant. Certe nummos argenteos capite suo diademato signavit[10], ad imitationem regum Macedoniae, Syriae, Aegypti... Quod parum cum Lycurgi placitis congruebat qui argentum et aurum e civitate prohibuisse et monetam ferream tantum valere iussisse dicebatur[11].
De bello Cleomenico
Primis regni annis plures in dies Peloponnesi civitates sese foederi Achaico adiungebant ita ut mox tota Peloponneso sese potituros confoederationis illius duces iam sperabant. Hac re permoti Lacedaemonii regem Cleomenem miserunt qui tres civitates in Arcadia circa 229 a.C.n. ex improviso occupavit - Mantineam, Orchomenum, Tegeam - in quibus pars incolarum Lacedaemoniis favebant. Ipse Cleomenes exercitum ducere cupiebat quia facilius in bello quam in pace res novas desideratas peragi posse arbitrabatur. Itaque mater eius ephoros pecunia corrumpebat, qui Cleomeni expeditiones mandarent[12]. Tum Aratos, Achaeorum strategus, audaciam Cleomenis et vim Lacedaemoniorum metuens, per Megalopolitanos, inveteratos Spartae inimicos, sese ad Macedonum et Antigoni Dosonis societatem convertit. Simul Ptolemaus III Euergetes qui res Macedonicas minuere conabatur pecunias Cleomeni praestare coepit. Bellum tum coortum ob miram industriam pertinaciamque regis Bellum Cleomenicum[13] appellari solet.
Achaei soli per se primum bellum gerebant ː ter a Cleomene 227 et 226 a.C.n. victi sunt. Lacedaemonii Pellenen, Argum, Epidaurum, Troezenem, Phliuntem, atque etiam Corinthum in fidem suam receperunt. Nec Achaei iam sine Macedonibus stare poterant ː itaque suadente Arato Acrocorinthum, arcem Corinthiorum quam adhuc praesidio occupabant, tamquam pignus Antigono tradiderunt, sibi auxilio ut veniret[14].
Anno 224/223 a.C.n. Antigonus in Peloponnesum adveniebat et Cleomenes Isthmum praesidiis occupaverat cum Argivi partibus Achaeorum faventes patriam suam hostibus tradiderunt. Tum metuens ne undique circumveniretur Cleomenes sese in Laconiam recepit. Antigonus Tegeam, Orchomenum, Mantineam expugnavit ː iam ad portas Laconiae stabat cum exercitum in Macedonia hiemandum misit. Illa hieme magna audacia nec minore calliditate Cleomenes Megalopolim defensoribus carentem expugnavit atque omnino delevit ob odium inter Lacedaemonios et Megalopolitanos vigens.
Pugna eventum belli decidens apud Sellasiam commissa est nec omnes historici de anno consentiunt ; sunt qui ad annum 222 referant, sunt qui ad 221, sunt etiam qui ad 223 a.C.n. Fortuna Cleomeni adversa visa est ː nam cum bellum ducere cuperet nuntiatum est Ptolomaeum, qui tum cum Antigono in gratiam redibat, subsidia Leacedaemoniis in posterum recusaturum. Ita Cleomenes proelium committere cogebatur antequam mercennarii audissent pecuniam qua mercedem suam solveret regem non habiturum. Paucis diebus postquam victus erat Cleomenes, Antigono in Macedoniam properanter redire oportuit Illyricos fines invasisse nuntiato[15]. Nec iam fatum mutandum erat et amisso exercitu Cleomenes ad litus confugit unde ad Aegyptum profugus navigavit.
De exsilio et morte in Aegypto
In Aegypto quoque fortuna Cleomeni acerba fuit. Hoc ipso enim tempore Ptolemaus III fatum obiit qui Lacedaemoniorum socius fuerat. Cui successit Ptolomaeus IV Philopator, homo voluptatibus et deliciis deditus, qui nec rem publicam nec Cleomenem quicquam pensi habebat. Nam Cleomenes, nuntiata Antigoni morte et Achaeis bellis adversus Aetolos implicitis, idoneam occasionem sibi dari existimabat reciperandi regni et potentiae si quidem copias a Ptolomaeo impetraret. Nec copias impetravit nec profectionem sine copiis quia praecipuo ministro Ptolomaei Sosibio suspicioni erat ob ipsam virtutem et quia Aegypti imbecillitatem cognoverat. Qui Cleomenem retinebat atque mox perdere constituit. iam in magna domo velut in carcere custodiebatur cum gloriose et fortiter et, ut ita dicam, Laconice[16] mori maluit quam indigna pati ː vino custodibus liberaliter dato postquam ebrii fuere custodiam cum paucis familiaribus evadit. Primo plebem Alexandrinam ad libertatem vocare frustra conati sunt. Deinde carcerem publicum adorti sunt, captivos ut liberarent ac secum ducerent. Iam cautum erat et repulsi sunt. Postremo gladiis sibi letalem ictum fortiter intulerunt[17]. Quamdiu Cleomenes in Aegypto vixit Lacedaemonii novum regem non elegerunt, quamquam Antiochus instituta qualia ante res novas fuerant 'cum ephoris) eis restituerat ː ita rex Spartae usque ad ultimum diem quodam modo dici potuit. Ultimus rex quoque quoniam tum regnum biceps Heraclidarum in posterum dimissum est.
De moribus
Secundum Plutarchum ipse exemplum omnium virtutum ceteris hominibus esse volebat, in primis frugalitatis, temperantiae, comitatis, ceteraeque vitae Laconicae ː ab omni genere superbiae abhorrebat atque polito sermone in conviviis placere sciebat[18]. At cum bonum propositum sequi sibi videbatur ne vim quidem ad homines docendos adhibere reformidabat. Itaque aliquid iracundiae in nimio gloriae amore apud eum reprehendebat[19] Delphicus sacerdos. Non ita dulcis erat ut Agis IV qui easdem res novas ante eum susceperat.
Polybius[20] non tantum militare ingenium eius saepe laudabat sed eum orando agendoque pariter habilem, aptissimum ad imperandum et regnandum fuisse iudicabat. Re vera e rebus quae narrabat Cleomenes vir potentiae avidus[21] fuisse videtur ac si qui obstabant eos de medio tollere non dubitabat.
De fontibus
Res a Cleomene gestas duo auctores nobis tradiderunt, Polybius et Plutarchus qui e duobus praecipuis fontibus hauserunt hodie deperditis, Phylarcho rerum gestarum scriptore tertii saeculi a.C.n. Lacedaemoniis et Cleomeni favente ac pathetici adfectatore nimio ex una parte et Arato Sicyonensi, praecipuo Cleomenis hoste, qui Commentarios scripserat ex altera parte. Plutarchus Phylarchum saepius sequebatur, qui heroem cuius vitam scribebat magnificabat[22]. Polybius cur Phylarcho Aratum praetulerit ipse longissime explicavit[23]. Ut qui filius Lycortae, unius e prominentibus viris Foederis Achaici, erat Polybius scrinia publica quoque adire potuit vel a senioribus quaedam audire. Certe ipse confitetur comperta habuisse quae Aratus in Commentariis de societate cum Macedonibus ineunda volens omiserat[24].
Haec primorum fontium dualitas, alter laudans alter hostilis, etiam in posterioribus auctoribus confirmatur qui de Cleomenis gestis brevius memorarunt. Ita Pausanias[25] inter alia crimina et Eurydamidam puerum, Agidis IV filium, veneno interempum ei obiciebat quod alibi in exstantibus quidem fontibus non legitur. Contra Iustinus (vel Trogus Pompeius ?) velut laudationem funebrem virtutem celebrantem nobis reliquit.
In tragoedis modernis
Persona heroica regis in Plutarchi Vita descripti poetas tragicos septimi decimi saeculi inspiravit ː Guyon Guérin de Bouscal in Francia anno 1640[26] et Iohannes Dryden anno 1692 in Anglia[27] tragoedias eius nomine inscriptas docuerunt. Neutra fabula tamen magnam famam hodie habet.