Cassianus a Puteo iunior, vulgo Cassiano dal Pozzo (natus anno 1588; Romae die 22 Octobris1657 mortuus) fuit eruditus et imaginum scientificarum collector.
Cassianum Vercellis a paucis, Taurini natum esse a multis confitetur, ubi et fratres Franciscus et Carolus Antonius annis 1593 et 1606 baptizati sunt. Avus ibidem Cassianus senior consiliarius ducalis et praeses senatús Taurinensis meruit. Cuius filius, pater Cassiani iunioris, in Etruriam migravit ad germanum Carolum Antonium a Puteo qui archiepiscopus Pisanus consiliariusque erat iuxta Ferdinandum magnum ducem. Cassianus igitur, Pisis et Florentiae educatus, apud universitatem Pisanam eruditus est in quo ipse archiepiscopus Collegium Puteanum ad discipulos Pedemontenses recipiendos nuper condiderat.