Castelli collocatio in regione hodierna Monemutensi
Blestium fuit oppidum Romanum ibi munitum ubi hodie reperitur urbs parva Monemutaregionis principalisMonemutensis in Cambria. Romanis recedentibus, castellum in ruinas lapsit, recentissime effoditas. Origo nominis incertus manet, sed nomina hominum persimilia in regionibus CelticisImperii Romani reperiuntur: "Blestus" in Gallia,[1] "Blescius Diovicus" in Britannia, "T. Blestus" seu "Blestius" in Hispania.[2]
Iam pro certo habebatur castra seu castellum in hoc loco a Romanis positum. Haud enim dubitare licebat viam Romanam quae a Muriduno per Iscam usque ad Callevam et inde Londinium tendit, saeculo III ineunte in Itinerario Antonino descriptam -- iter Britanniarum tertium decimum -- hic nec alibi flumen Mynwy transiisse. Cursus huius viae mediterraneae ab Isca (sede Legionis II Augustae) per Burrium, Blestium et Ariconium usque ad Glevum cucurrit, flumine Sabrina iuxta Glevum transito, flumine Vaga iuxta Ariconio. Inter Burrium et Blestium undecim m.p. enumerata sunt, inter Blestium et Ariconium undecim.[3] Nunc tandem, ruinis anno 2010 repertis,[4] satis constat castellum anno circiter 55 p.C.n. constructum, primum omnium quae in finibus Cambriae hodiernae Romani posuerint, legato pro praetore aut P. Ostorio Scapula (qui usque ad annum 52 meruit) aut potius A. Didio Gallo (Scapulae usque in 57 successore).
Ad hoc castellum duo fere milia militum ab initio missi fuerint: Silures enim populorum Britannicorum haud mitissimi in regionibus circumiacentibus diu contra Romanos militabant. Stabat fortasse ab initio in extremo limite imperii Romani. Mox autem ad partes australes et occidentales via nova extendit trans Silurum pagos usque ad ripas fliminis Iscae; mox via altera ad partes septentrionales per vallem fluminis Mynwy adscendit ut cum ea via quae ab Isca per locos montanos Viroconium attigit, se coniungeret. Denuo sub gubernio Sex. Frontini, qui inter annos 77 vel 78 et 83 legatus pro praetore meruit, Silures ad pacem concedendam coacti sunt, castris legionariis (nomine Isca Legionis vel Isca Augusta) ad flumen Iscam anno circiter 80 positis.
Castello Blestio vicus mox additus est ubi opera ferrea perficiebantur. Ruinae nonnullae officinarum et media urbe et in suburbio Overmonnow reperiuntur aedificiorumque e lapide iuxta flumen Mynwy structorum. Nummi saeculis tertio et quarto incusi? in eisdem locis effodiuntur. Ferrum, quod Romani iuxta Blestium elaborabant, e terra pagorum qui Blestio et Ariconio circumiacent extrahebant.