Hadewis (floruit saeculo XII ineunte), origine ignoto, fuit uxor Guillelmi Baderonis filii qui ab anno 1082 dominium Monemutae, una cum castello ibi in finibus Cambriae et Angliae posito, iussu regis Guillelmi I regis tenuit. Illa igitur prima est omnium mulierum hanc urbem habitantium cuius nomen nobis cognoscitur. Viro suo duas filias filiumque unum genuit, scilicet:
Iveta et Advenia,[1] quarum una, viro quodam "de Cormeliis" nupto, filios tres peperit Guillelmi nepotes, i.e. Ricardum, Robertum et Alexandrum de Cormeliis[2]
Baderon de Monemuta, qui Guillelmi haeres fit in dominio Monemutense et usque in annis 1170/1176 retinuit
↑J. Horace Round, ed., Calendar of Documents Preserved in France: 918-1206: Anjou: part 2 (1899) no. 1133
↑J. Horace Round, ed., Calendar of Documents Preserved in France: 918-1206: Anjou: part 2 (1899) no. 1138; cf. William Farrer, An outline itinerary of King Henry the First (Oxoniae, 1920) p. 13 Textus apud archive.org
Bibliographia
H. Guillotel, "Une famille bretonne au service du Conquérant: les Baderon" in Droit privé et Institutions régionales: études historiques offertes à Jean Yver (Lutetiae: Presses Universitaires de France, 1974) pp. 361-367 (Paginae selectae apud Google Books)
K. S. B. Keats-Rohan, Domesday people: Prosopography of persons occurring in English documents, 1066-1166 vol. 1 (Boydell & Brewer, 1999) p. 484 et alibi (Paginae selectae apud Google Books)
Keith Kissack, Mediaeval Monmouth (Monemutae: Monmouth Historical and Educational Trust, 1974)