Studiis Parisiensibus finitis advocatus factus est. Vir mox se litteris tandummodo dedicavit, cuius principia poetica satis dura fuerunt. Post multa tentamina vana rerum Graecarum Hispanicarumque convertendarum convenit clericum de Lyonne, legati cuiusdam Matritensis filium[1]. Iste vir pecuniis succurrebat.
Gravitudo
Iam applausum erat dramati »Crispin rival de son maître« (secundum Antonium Hurtado de Mendoza; 1707) et saturae contra argentarios »Turcaret« (1708). Maiore gloria potitus est in scribendo opusculo »Le diable boiteux« (secundum Aloysium Vélez de Guevara, quasi fabula palliata Hispanica vere contra pietatis simulatores Francicos exarata; 1707) necnon in conficiendo »Gil Blas de Santillane« (1715–35). Lesage id opus paululum fontibus Italicis Hispanicisque fulciens pepigit, quod Voltarius irrisor et alii Hispani maligni imitationem puram habebant. Sunt qui dicant librum »Gil Blas« Rabelaesi et Fontanae res aequare. Quod cum ita sit, constat figuram Figaro ibi fictam esse.
Ecce duae aliae mythistoriae mentionis dignae: »Les aventures de Guzman d'Alfarache« (secundum Matthaeum Alemán; 1732) et »Le bachelier de Salamanque« (1736–38; fructus auctoris senis qui ipse hanc fabulam magni aestimavisse videtur). Alia sunt carmina vallevirensia, operae comicae (plus quam centum!), nugae, mimi.
Academia Francica, quae criticam sui aegre ferre potuit, Renatum Alanum numquam in socium cooptatus est. Econtra extra fines Tobias SmollettScoticus ingenium eius intellexit atque tradidit, antequam in Francia ipsa Honoratus de Balzac modos eius evolveret.