Franciscus Rabelaesus anno 1483 natus est si registrum sepulturae eius ad ecclesiam S. Pauli iuxta rue des Jardins ("viam Hortorum") Lutetiae recte eum annum septuagesimum egisse refert; eruditi autem fere omnes errorem hic vident. Si autem Rabelaesus ipse, annum nativitatis herois Gargantuae narrans, ad nativitatem suam allusit, annum 1494 indicare videtur;[2] at si in Pantagrueline prognostication (1532/1533) ad aetatem suam sedecim milium dierum allusit, anno fere 1489 natus erit.[3]
Ab anno 1532Lugduni habitans, nuper baccalaureatus, munus medici exercuit apud Hospitium Dei Nostrae Dominae Misericordiae ad pontem Rhodani. Hoc anno editiones scholasticas quattuor divulgari iussit, quarum principalis fuit textusGraecus opusculi classici, videlicet Aphorismorum Hippocraticorum, ex eodem libro manuscripto editus e quo apud universitatem Montispessulani anno praecedenti medicinam docuerat. Insuper versionem Latinam eiusdem operis a Nicolai Leoniceni factam, additamentis paucis suis, apud Gryphium imprimere iussit (nomine suo praeposito: "ex Franc. Rabelaesi recognitione"). Editionem Latinam patrono Gotofredo ab Estissaco Malleacensi dicavit.
Eodem anno "tomum secundum" Epistolarum medicinaliumIoannis Manardi, "nunquam antea in Gallia excusu[m]", apud eodem editore divulgare curavit et Andrea Tiraquello iudice Pictaviensi dicavit; "tomum primum" huius editionis fuisse supponitur Ioannis Manardi Epistolae medicinales (Lutetiae, 1528).[10] Insuper editionem documentorum Latinorum duorum curavit, sibi ab editore Gryphio monstratorum, quae fortasse ex antiquitate servata esse crediderat. Re vera Lucii Cuspidii testamentum a Pomponio Laeto, Contractus venditionis Culitae ab Ioviano Pontano humanistis Italicis saeculo XV confecta erant.
Librum fabulosum comoedicum etiam anno 1532 divulgavit de Pantagruele, qui gigantem fuisse filiumque herois popularis Gargantuae praetendit. Pantagrueli non nomen suum sed subscriptionem pseudonymam anagrammaticam par maistre Alcofrybas Nasier affixit. Etiam editione 1542 legimus: par feu M. Alcofribas, abstracteur de quinte essence (scil. "a magistro mortuo Alcofriba, abstractore quintae essentiae"). Quo opere a satis multis statim requisito appendicem vel supplementum cito addidit cui formam almanachi imposuit, videlicet Pantagrueline prognostication.
Medicus privatus Ioanni Bellaio episcopo ab anno 1534 merens Romam cum eo petivit. Quo anno exeunte Lugdunum reditus librum divulgari iussit quem Romae admiraverat, videlicet MarlianiTopographiam antiquae Romae, cui praefationem affixit se medicum Bellaio Parisiensi episcopo Regisque consiliarium intitulantem. Eodem vel insequenti anno Gargantuam (pseudonymo Alcofrybas Nasier iterum praefixo) edidit. Hac nova mythistoria vitam heroïs modo suo satyrico recitavit. Mense Iulio 1535 Romam rediit cum Bellaio, nuper cardinale creato. Littera brevi Pauli III mense Ianuario 1536 data in abbatiam S. Mauri prope Lutetiam recedere potuit (abbate commendatario Bellaio).[11] Lutetiae mense Aprili 1537 cum poëta Stephano Doleto amicisque litteraribus cenavit.[12]
Anno 1537 bis Montempessulanum properavit, mense Aprili ut gradum doctoris vindicaret, Octobri ut librum Hippocraticum Prognosticorum praelegerat. Interdum Lugduni ut videtur morabat: ibi mense Maio iussu cardinalis Francisci Turnonii retentus, ut qui communicationes seditiosas fecisset, mox adiuvante Bellaio iussu regis liberatus est.[13] Medio anno 1540 cum Gulielmo Bellaio legato historicoque, fratri Ioannis, anno 1540 Romam rursus profectus est, unde ambo Lutetiam mense Novembri 1541 petiverunt. Rabelaesus saturarum suarum primum secundumque librum, i.e. Pantagruel et Gargantua, in editionibus definitivis Lutetiae apud Juste anno 1542 divulgari curavit. Gulielmus Bellaius die 9 Ianuarii1543 mortuus est, Rabelaeso adstante, qui ipse cadaverum pollinxit et ad cathedralem Remensem comitatus est.[14] Mense Martio 1544, in pago Aurelianensi morans, amicum Antonium Hullot ad cenam castimonialem pisculentam invitavit.[15]
Ab eodem anno in castellum S. Mauri prope abbatiam a Philiberto Delorme iussu Bellaii nuper constructo habitabat; quem aedem laudavit.[16]Liber tertius (Tiers Livre) anno 1545 sub vero nomine suo editus est. Statim sacrilegio inculpatus, tam librorum anteriorum quam novi gratia,[17]Mettis refugium quaesivit et apud nosocomium huius urbis medicus operam dedit, sed, ipso rege suadente, historias satyricas componere perrexit. Anno 1548 primam partem libri quarti sui edidit.
Ipse autem inter annos 1547 et 1549 Romam denuo moravit ubi Ioannes Bellaius pro novo rege Henrico II legatus merebat. Descriptionem feriarum, quae Bellaius die 14 Martii1549 de Ludovico Aurelianensi regis filio nuper nato celebravit, Francogallice vertit et Lugduni a Gryphio divulgari iussit titulo La Sciomachie.[18] Aut Lutetiae aut castello S. Mauri habitans anno 1552 librum quartum magnopere auctum divulgari iussit, rege Henrico II instanter suadente Lutetiae anno insequenti mortem obiit. Post mortem liber quintus, e scriptis suis ab aliis compositus partimque fortasse e novo confectus, divulgatus est. Epistolae Latinae paucae quas Gulielmo BudaeoDesiderioque Erasmo necnon aliis miserat recentius in lucem venerunt.
De opere principali
Almanacho satyrico Pantagrueline prognostication a multis laudato continuationes bis (vel fortasse plurius) annis insequentibus addiderat. Quibus iam diu oblitis, sicut operibus medicis iuridicisque, Pantagruel cum continuationibus Rabelaesum humanistam satyricum usque in tempora nostra celebrem reddidit.
Rabelaesus inspirationem ad compositionem Pantagruelis ab anonymo quodam libro sumpsisse censetur, titulo Les grandes et inestimables chronicques du grant & enorme geant Gargantua, Lugduni ab editore incerto anno 1532 divulgato. Pantagruelem ergo, gigantem et ganeonem, filium gigantis Gargantuae iam in mythologia populari celebris, primus invenit resque gestas narrare coepit. Gargantuam autem, bellum Turonensem inter focaciarios pastoresque medio libro enarrans (cc. 24-51), inspirationem habere censetur e litigatione inspiratus patris sui cum vicino Gaucher de Sainte-Marthe.[19] Liber e nativitate et educatione Gargantuae circa Chinonium incepit.
Enumerationes plures comicas inseruit,[34] quorum longiores hae sunt: genealogia gigantum;[35] libri bibliothecae S. Victoris Parisiensis;[36] incolae mundi inferioris;[37] proverbia;[38] ludi postprandiales;[39] epitheti virilitatis;[40] epitheti debilitatis;[41] verba pulsionis;[42] anatomia Quadragesimae;[43] stultus Triboulet blazonatus;[44] coqui;[45] fercula domino Gastri oblata;[46] serpentes;[47] carmina saltatoria.[48]
1532 (editor) : Aphorismorum Hippocratis sectiones septem, Nicolao Leoniceno interprete ... quibus ex Ant. Musae commentariis adiecimus et octavam; et quaedam alia. Lugduni: apud Sebastianum Gryphium Textus editionis 1543 apud gallica
1532? (editor) : Ἱπποκράτους ἀφορισμῶν τμήματα ζ` [i.e. textus Graecus Aphorismorum]. Lugduni: apud Sebastianum Gryphium Textus editionis 1543 apud gallica
1532 (editor) : Io. Manardi Ferrariensis medici epistolarum medicinalium tomus secundus nunquam antea in Gallia excusus. Lugduni: apud Sebastianum Gryphium Textus apud gallica
1532 (editor) : Ex reliquiis venerandae antiquitatis Lucii Cuspidii testamentum, item Contractus venditionis (scripta Pomponii Laeti et Ioviani Pontani)
1549 (interpres) : La Sciomachie & festins faits a Rome au Palais de mon seigneur reverendissime Cardinal du Bellay, pour l'heureuse naissance de mon seigneur d'Orleans. Lugduni: par Sébastien Gryph (versio epistolae Antonii Buonaccorsi) Textus apud Les Bibliothèques Virtuelles Humanistes
↑Victor-Louis Bourrilly, "Deux points obscurs dans la vie de Rabelais" in Revue des études rabelaisiennes vol. 3 (1905) pp. 105-114; Smith (1918) pp. 57-58
↑H. Clouzot, "Les Notes de Bouchereau dans la collection Dupuy" in Revue des études rabelaisiennes vol. 3 (1905) pp. 405-407; Abel Lefranc, "Picrochole et Gaucher de Sainte-Marthe" in Revue des études rabelaisiennes vol. 3 (1905) pp. 241-252; Abel Lefranc, "Les Dates de publication du Pantagruel et des premiers ouvrages de Rabelais" in Revue des études rabelaisiennes vol. 9 (1911) pp. 151-159; Smith (1918) pp. 44-49
Victor-Louis Bourrilly, ed., Lettres écrites d'Italie par François Rabelais. Lutetiae: Champion, 1910
Henri Clouzot, "Les Amitiés de Rabelais en Orléanais et la lettre au bailli du bailli des baillis" in Revue des études rabelaisiennes vol. 3 (1905) pp. 156-175
Richard Cooper, ed., Rabelais et l’Italie. Genavae: Droz, 1991
Johann Fischart, interpr.; A. Alsleben, ed., Johann Fischarts Geschichtklitterung (Gargantua). Synoptischer Abdruck der Bearbeitungen von 1575, 1582 und 1590. Hallae: Max Niemeyer, 1891 Textus apud Internet Archive
Arthur Heulhard, interpr., Rabelais légiste: Testament de Cuspidius et Contrat de vente de Culita. Lutetiae: Dupret, 1887 (Latine, Francogallice)Textus
P. L. Jacob, ed.; Gustave Doré, pict., Œuvres de François Rabelais, contenant la vie de Gargantua et celle de Pantagruel, augmentées de plusieurs fragments et de deux chapitres du Ve livre restitués d'après un manuscrit de la Bibliothèque impériale. Lutetiae, 1857 textus apud Gallica
Sir Thomas Urquhart, Peter Antony Motteux, interprr.; W. Heath Robinson, pict., The Works of Mr. Francis Rabelais, doctor in physick, containing five books of the lives, heroick deeds & sayings of Gargantua and his sonne Pantagruel .... 2 voll. Londinii: Grant Richards, 1904 vol. 1vol. 2 apud Internet Archive
Bibliographica
R. Rawles, M. A. Screech, A New Rabelais Bibliography: Editions of Rabelais before 1626. Genavae: Droz, 1987
Commentationum collectanea
Jean Céard, Marie-Luce Demonet, Stéphan Geonget, edd., Rabelais et la question du sens, Actes du colloque international de Cerisy-La-Salle, 2000 (Genavae: Droz, 2011)
Marie-Luce Demonet, Stéphan Geonget, edd., Les Grands Jours de Rabelais en Poitou, Actes du colloque international de Poitiers, 2001 (Genavae: Droz, 2006. Etudes rabelaisiennes) (Paginae selectae apud Google Books)
Revue des études rabelaisiennes voll. 1-10 et index. Lutetiae: Champion, 1903-1924 12345678910index
De vita
Arthur Heulhard, Rabelais chirurgien: applications de son Glossocomion dans les fractures du fémur, et son Syringotome dans le traitement des plaies pénétrantes de l'abdomen. Lutetiae: Lemerre, 1885 Textus apud Internet Archive
Arthur Heulhard, Rabelais et son maitre. Lutetiae: Lemerre, 1884 Textus apud Internet Archive
Arthur Heulhard, Rabelais: ses voyages en Italie, son exil à Metz. Lutetiae: Librairie de l'Art, 1890 Textus apud Internet Archive
Madeleine Lazard, Rabelais l’humaniste. Lutetiae: Hachette, 1993. ISBN 2-0102-0645-2
Robert Marichal, "Le dernier séjour de Rabelais à Rome" in Actes du Congrès de Tours et Poitiers de l’Association Guillaume Budé (Lutetiae: Les Belles Lettres, 1954) pp. 104-132
Jean Plattard, L'adolescence de Rabelais en Poitou. Lutetiae: Les Belles Lettres, 1923 Textus apud Gallica
Raymond Lebègue, "Rabelais et la parodie" in Bibliothèque d'Humanisme et Renaissance vol. 14 (1952) pp. 193-204 JSTOR
Fritz Neubert, "François Rabelais’ Briefe" in Zeitschrift für französische Sprache und Literatur vol. 71 (1961) pp. 154-185
Lazare Sainéan, L'Histoire naturelle et les branches connexes dans l’oeuvre de Rabelais. Lutetiae: Champion, 1921
Lazare Sainéan, La langue de Rabelais. 2 voll. Lutetiae: Anciennes maisons Thorin et Fontemoing, 1922-1923 vol. 1vol. 2 apud Gallica
Timothy J. Tomasik, "Fishes, Fowl and La Fleur de toute cuisine: Gaster and gastronomy in Rabelais's Quart Livre" in Joan Fitzpatrick, ed., Renaissance Food from Rabelais to Shakespeare: culinary readings and culinary histories (Farnham: Ashgate, 2010) pp. 25-54