Vistula (Polonice Wisła) est maximum Poloniae flumen, quod circa 1047 km extenditur. In Mare Balticum influit, magnam deltam efformans: alveus principalis in sinum maris Venedicum, et Nogatus ramus in lacum Recentem defluit.
Aetate autem glaciali, Mari Baltico, immo tota Polonia septentrionali glaciario maximo cooperta, Vistula per valles proglaciales tum in Mare Germanicum (ultima aetate glaciali, scilicet ante circiter viginti milia annorum) ut accola fluvius Albis,[1] tum in Pontum Euxinum (paenultima aetate glaciali, scilicet ante circiter centum quinquaginta milia annorum) ut accola fluvius Pripetii influebat.[2]
Principales urbes
Inter magnas urbes apud Vistulam iacentes sunt:
Nexus externi