Titus Claudius Marcus Aurelius Aristobulus (nescimus, quando natus sit mortuusve) senator Romanus saeculi tertii exeuntis fuit.
Aristobulus annis 282 - 285 praefectus praetorio imperatorum Cari atque Carini erat et anno 285 Carini collega in consulatu. Quuamquam Carini milites contra Diocletianum imperatorem duxerat, tamen hoc duce consulatum tenuit, annis 290 - 294 proconsul Africae atque deinde anno 295/296 Praefectus urbi Romae factus est[1].