The Hitchhiker's Guide to the Galaxy ("Peregrinatoris Enchiridion Galaxiae")[1] librum computatralem esse praetenditur a quo series radioprogrammatum librorumque de rebus futuris a Duglassio Adams scriptae appellantur.
Ille apud BBC ab anno 1978 radioprogrammata scribebat agique curavit, quae in formas varias accommodatae sunt: trilogiam librorum in partes quinque scriptam inter 1979 et 1992 quorum primo est quoque Peregrinatoris Enchiridion Galaxiae nomen, dramata multa, seriem televisificum anno 1981, ludum computatralem anno 1984, pelliculam anno 2005, et alia. Nomen a titulo libri Kent Welsh, Hitchhiker's Guide to Europe, mutuatum est, qui vias urbesque et monumenta visitanda explicat eodemque tempore pretia peregrinis per Europam iter facientibus exacta aestimat.
Sunt in serie librorum radioprogrammatumque duo personae principales, Arthurus Dent et Ford Prefect. Ford est investigator errans pro Peregrinatoris Enchiridione Galaxiae, encyclopaedia immani Megadodo Publicationibus edita in forma parvi computatri, qui continent commentationes digitales, sicut Vicipaedia, de rebus omnibus quae fieri possint in itinere per Galaxiam explicantes. Enchiridion non est in forma libri editus, quia tot paginae forma chartarum postulent librum sicut nonnulla importune magna aedificia magnitudinis. Verbis Ford, Enchiridion "explicat omnia de omnibus, quae tibi sint scienda. Hoc est eius officium."
A praefatione primi libri trilogiae:
Duglassius Adams duas series programmatum scripsit, annis 1978 et 1980 divulgatas. Ex his programmatibus recomposuit mythistorias The Hitchhiker's Guide to the Galaxy et The Restaurant at the End of the Universe.
Ut dictum, Enchiridion fuit trilogia in partes quinque et interdum in partes sex. Libri ab radioprogrammatibus adapti sunt, sed singula multa inter versiones differunt.
Ford Prefect advenit in Angliam, data pro Enchiridione in Tellure collecturus. Stellanave sua fracta, Ford haeret in Terra annos 15, intuens in caelum, desperatus ut ulla scutella volans quaquam mox adveniret. Cum Arthuro Dent amici facti sunt, et cum Vogones adveniunt ad Terram sternendam, Ford in una earum stellanavium clam convectionem petit, et vitam Arthuri servat. Eos Vogones inveniunt, et in spatium eiciunt. Ab improbibilatite absurda, Trillian et Zaphod eos in stellanavem suam e spatio priusquam Ford Arthurusve asphyxient. Omnes per Galaxiam eunt, Magaratheam petentes, quod Zaphod fidem facit fabulae in Magarathea esse gentem, quae fortunam immanem accumulavit planetas machinantes et aedificantes.
The Restaurant at the End of the Universe (alter trilogiae liber) anno 1980 divulgatus est. Life, the Universe, and Everything (tertius trilogiae liber) anno 1982 divulgatus est. So Long, and Thanks for All the Fish (quartus [!] trilogiae liber) anno 1985 divulgatus est. Quo succederunt libri quintus (exiguus, titulo Young Zaphod Plays It Safe, anno 1986 divulgatus) et sextus (titulo Mostly Harmless, anno 1992 divulgatus).
Series televisifica anno 1981 prodit.
Phases Tertiaria, Quandaria et Quintessentialis inter Septembrem mensem 2004 et Iunium 2005 divulgatae sunt.
Pellicula anno 2005 primum monstrata est.