Tertia filia Hamilcaris Barcae (floruit ab anno 239 ad annum 237 a.C.n.) fuit mulier punica et uxor Naravae (Graece Ναραύας) ducis Numidici fuit.
Saeculo undevicensimo, Gustavus Flaubert scriptor Francicus, in Salammbô mythistoria historica eam Salammbô appellabat. Hoc nomen (a nomine deae Salambonis ortum) fictum est, quia verum mulieris nomen non scimus.
Illa tertia filia Hamilcaris Barcae et soror Hannibalis fuit. Anno 239 a.C.n. dux Numidicus Naravas, qui in exercitu mercennariorum duxerat, deseruit et se cum exercitu Hamilcaris Barcae iunxit. Hamilcar filiam suam Naravae despondit, ut historicus Polybius scripsit.[1] Anno 237 a.C.n., Naravas filiam Hamilcaris uxorem duxit post bellum mercennariorum atque post mortem Mathonis Spendiique ducum seditionis. Non scimus eius mortis annum.
Post mythistoriam Flaubertianam prolatam, persona filiae Hamilcaris Barcae magnam fortunam habuit inter finem saeculi undevicensimi et initium saeculi vicensimi. Compositores arteficesque melodramas, picturas, et sculpturas de Salammbô fecerunt.