Teen Wolf (series prima)

Teen Wolf est series televisifica Americana de lycanthropis adulescentibus in oppido parvo Californiano, creata a Galfrido Davis (Anglice: Jeff). Prima series primo emissa est aestate anni 2011, inter 5 Iunii et 15 Augusti ab MTV. Sunt episodia 12 in serie, et circa 2 millionum sessorium series viderunt.[1][2]

Suma de argumento

Nocte ultima aestatis ante anni scholaris principio, Scottus (Tyler Posey) et amicus Stiles (Dylan O'Brien) in silva ambulant, cadaverem inveniendi causa. Tum, subito ex tenebris umbra velox surrexit. Ista erat vero lycanthropus, lupus alpha, qui Scottum mordet. Die postrero, cicatrices morsi absunt, et Scottus putat se sensus amplificatos habere. Id in schola cum Stile confidet, qui Scottum censeat lycanthropum esse. Eadem, Allisona (Crystal Reed) puella nova in vico Beacon Hills cursum scholarem coepit et mox amicitiam colet cum Lydia (Hollanda Roden) et Jacksono (Colton Haynes), et Stile Scottoque. Hebdomadibus sequentibus, homines nonnulli in vico lacerantur et iugulantur ab animale fero, quod Scottus et Stiles putant lupum alpham esse. Scottus amat Allisonam, sed quia ea et familia sunt venatores versipellium, amorem secretum habent. Interdum Scottus Theodericum Hale lycanthropum cognoscet, qui simul putat animalem ferum esse lupum alpham. Iunctim Theodericus (Tyler Hoechlin) et Scottus (cum auxilio Stilis) lupum alpham denudant: is erat vero Petrus Hale (Iohannes Bohen), avunculus Theoderici qui conflagrationem domus familiaris sex annos antea superavit. Annos longos Petrus lente se ipse curavit, sed insanus fit, et sua in dementia noctibus homines necabat. Petrus sciebat Scottum lycanthropum esse, et volebat iuniorem sicarium suum factum esse, sed Scottus ullum occidere nolebat. Tandem, nocte ballationis hiemis Petrus occisus est a Theoderico, qui fit lupus alpha.

Personae

Episodia

Numerus Episodii titulus Titulus latine Moderator Dies primae emissionis
1 Wolf Moon "Luna lupi" Russell Mulcahy 5 Iunii 2011
2 Second Chance at First Line "Altera oportunitas ad turmam primam" Russell Mulcahy 6 Iunii 2011
3 Pack Mentality "Mens gregaria" Russell Mulcahy 13 Iunii 2011
4 Magic Bullet "Tellum magicum" Tobias Wilkins 20 Iunii 2011
5 The Tell "Signum involuntarium" Tobias Wilkins 27 Iunii 2011
6 Heart Monitor "Monitor cardiacus" Tobias Wilkins 4 Iulii 2011
7 Night School "Schola nocturna" Timotheus Andrew 11 Iulii 2011
8 Lunatic "Lunaticus" Timotheus Andrew 18 Iulii 2011
9 Wolf's Bane "Clades luporum" Timotheus Andrew 25 Iulii 2011
10 Co-Captain "Capitaneus cooptatus" Russell Mulcahy 1 Augusti 2011
11 Formality "Formalitas" Russell Mulcahy 8 Augusti 2011
12 Code Breaker "Disruptor notarum secretarum" Russell Mulcahy 15 Augusti 2011

Notae

Nexus interni

Antecessor:
(nulla)
Teen Wolf Series
2011
Successor:
Teen Wolf (Series secunda)

Nexus externi

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!