Sophia Kowalewska
Sophia Kowalewska: imago Sophia Kowalewska: subscriptio
Nativitas :
3 Ianuarii 1850 ;
Moscua Obitus :
10 Februarii 1891 ;
Hedvig Eleonora parish Patria :
Imperium Russicum , Suecia Nomen nativum :
Софья Васильевна Корвин-Круковская
Familia
Genitores : Vasily Vasilyevich Korvin-Krukovsky ; Yelizaveta Korvin-Krukovskaya Coniunx : Vladimir Kovalevsky Proles : Sofia Kovalevskaya Familia : House of Kovalevsky
Memoria
Sepultura : Norra begravningsplatsen
Sophia Basilii filia Kowalewska [ 1] (Russice Софья Васильевна Ковалевская, tr. Sof'ja Vasil'evna Kovalevskaja , nata Korwin-Krukowska [ 1] , Russice Корвин-Круковская, tr. Korvin-Krukovskaja, die 15 Ianuarii 1850 , mortua 10 Februarii 1891 ) fuit erudita, quae se ad mathematicam applicavit, atque scriptrix Russica , socia correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae ab anno 1889 .
Biographia
Sophia Korwin-Krukowska, quae mane ingenium ad mathematicam monstravit, initio domi, et ab anno 1866 Petropoli (ubi lectiones privatae mathematicae visitabat, quia illo tempore mulieribus in Imperio Russico in universitatibus studere non licebat) educabatur. Anno 1868 facta est uxor palaeonthologi Vladimiri Kowalewski , eocum peregre venit. Ibi Sophia Kowalewska anno 1869 Heidelbergae , et annis 1870 –1874 Berolini (ubi eius magister fuit Carolus Weierstraß ) mathematicae studebat. Anno 1874 gradum philosophiae doctoris ab Universitate Heidelbergensi recepit. Anno 1874 in Russiam rediit, ubi se ad opera litteraria applicavit, et anno 1881 denuo peregre venit. Ab anno 1884 fuit professorix cathedrae mathematicae Universitatis Holmiensis . Anno 1889 facta est prima mulier, socia Academiae Scientiarum Petropolitanae electa.
Fons
Nota
Nexus externi